École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Montmartre » Recueil des chartes » Donation de 30 sols de rente à Gentilly, par Ferry de Gentilly.

Donation de 30 sols de rente à Gentilly, par Ferry de Gentilly.

  • B Arch. nat., LL 1030, nº 54.
  • a Recueil des chartes de l'abbaye royale de Montmartre, éd. Édouard de Barthélémy, Paris, 1883.
D'après a.

In nomine Domini. Ego Ferricus de Bronay, venerabilisque Helisendis uxor mea, tam presentium quam futurorum noticie tradimus, quia cum nobilis vir Ferricus de Gentili avunculus meus, Ascelina conjuge sua et pueris suis hoc concedentibus, singulis annis , triginta solidos censuales apud Gentili consistentes, jure vero hereditario feodum meum contingentes, ecclesie Montis-martyrum in perpetuam elemosinam contulisset amore Dei, et ad preces Ferrici avunculi mei predictos solidos ad feodum meum pertinentes eidem ecclesie perpetuo jure concessi habendos, et fide interposita debitor et fidejussor extiti, et de cetero me et heredes meos legitimam garandiam super hoc prestare compromisi. Ne autem hoc apud posteros possit infirmari sigilli munimine corroboravi. — Actum est hoc apud Montem-martyrum . nonagesimo IIIº, astantibus capellanis ejusdem ecclesie, et sanctimonialibus et domino Johanne de Maci, et domino Herloino de Vileron et multis aliis.