École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Montmartre » Recueil des chartes » Donation de différentes terres par Pierre de Chaumont.

Donation de différentes terres par Pierre de Chaumont.

  • B Arch. nat., LL 1030, nº 34.
  • a Recueil des chartes de l'abbaye royale de Montmartre, éd. Édouard de Barthélémy, Paris, 1883.
D'après a.

Ego Johannes de Lusarchiis, notum facio omnibus tam presentibus quam futuris, quod cum Elysabeth Montis-martyrum abbatissa duas filias Petri de Calvo-Monte in sorores sue ecclesie recepisset, idem Petrus memorate ecclesie assentientibus liberis suis in perpetuam contulit elemosinam quemdam frumenti modium in molendino de Glava percipiendum annuatim, et duos arpennos nemoris, et unum arpennum terre apud Bovillare jure perpetuo optinendos, que omnia predictus Petrus de feodo Lusargiarum tenebat. Contulit etiam in elemosinam idem Petrus ecclesie supradicte terram quam tenebat apud Chever-martyrum de Radulfo de Turrex, qui cum uxore sua et heredibus hoc laudavit ; terram quoque de Piris quam tenebat de ecclesia Montis-martyrum, ipsi in elemosinam assignavit, et quatuor solidos et duos denarios census, quem ei eadem ecclesia annuatim reddebat. Ego vero ad peticionem Petri de his omnibus plegium me constitui et concessi firmiter me apud omnes garantiam de his omnibus legitimam portaturum, et promisi etiam me ubique ecclesiam conservaturum indempnem, si qua ipsi super his questio moveretur, supradictus quoque Radulfus de Turre se plegium et obsidem super hoc ipso constituit. Radulfus et Odo fratres jam dicti Petri similiter, Adam de Gaancurt. Hugo major de Lusarchiis, Johannes de Calvomonte, Matheus filius Maingoti, Robertus prepositus, Maingotus salinarius, Garinus Ruffus, Garinus Rex, Henricus carnifex, Guibertus de Castello, Kerisius carnifex, Renerius cordubanarius, qui omnes tam milites quam burgenses de prenominatis omnibus se plegios et obsides fide interposita statuerunt. Hoc autem ut stabilitate gaudeat inconcussa, litterarum amminiculis commendari feci et sigilli mei munimine roborari. Actum , centesimo nonagesimo quarto.