École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Montmartre » Recueil des chartes » Accensement d'une maison par Chrétienne, 2eabbesse.

Accensement d'une maison par Chrétienne, 2eabbesse.

  • A Original en parchemin, sans date.
  • a Recueil des chartes de l'abbaye royale de Montmartre, éd. Édouard de Barthélémy, Paris, 1883.
D'après a.

Ego C. Dei gracia sancti Dionisii Montis martyrum dicta abbatissa, notum fieri volo instantibus atque futuris, quod Robertus sacerdos de Ulmis, pro remedio anime sue antecessorumque suorum, domum quamdam Sancto Dyonisio nobisque dedit, eo videlicet pacto, ut qui predictam domum teneret in die anniversarii ejus, scilicet , X solidos nobis persolveret. Anno vero quo rex L.1 signum sante crucis accepit, predicta domus pre nimia egestate absque habitatore remansit, quam assensu totius capituli precibusque etiam honestorum virorum parisiace civitatis, cuidam matrone Adelaidis nomine, ipsius Roberti cognate, pro V solidis concessi, ea ratione ut hunc censum ipsa vel heredes ejus post mortem ipsius quoquo anno persolvent. Si vero hic census sicut dictum est non redderetur, domus cum omni subpellectili in manu ecclesie libere et absque omni calumnia reverteretur. Hujus rei testes sunt, ex parte nostra Durandus et Silvester sacerdotes ; Bernardus scriptor, Henerius, Bartholomeus, Robertus carpentarius famuli.


1 Louis VII.