École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Montmartre » Recueil des chartes » Donation d'une maison, sise à Montmartre, par Alise la Gaufrére.

Donation d'une maison, sise à Montmartre, par Alise la Gaufrére.

  • B Arch. nat., LL 1030, nº 49.
  • a Recueil des chartes de l'abbaye royale de Montmartre, éd. Édouard de Barthélémy, Paris, 1883.
D'après a.

Omnibus presentes litteras inspecturis, Officialis curie Parisiensis salutem in Domino. Notum facimus quod coram nobis constituta Aalesia dicta la Gaufrere, vidua, recognovit se dedisse et concessisse inpuram et perpetuam ellemosinam religiosis mulieribus abbatisse et conventui Montis-martyrum, quamdam domum, quam dicebat se habere apud Montem-martyrum moventem de conquestu suo, ut dicebat, contiguam domui Odierne relicte defuncti Petri Marcelli ex una parte, et domui Jensani Normanni ex altera, ut dicebat, in censiva dictarum abbatisse et conventus, ad unum denarium censualem, ut dicebat, salvo tamen eidem in dicta domo coad vixerit usu fructus ; et promisit fide data quod contra donationem et concessionem hujusmodi jure hereditario ratione conquestus, dotalicii, aut alio quoquo modo per se vel per alium non veniet in futurum, et quod dictam domum eisdem abbatisse et conventui liberabit et garantisabit ad consuetudinem Francie contra omnes. .