École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Montmartre » Recueil des chartes » 1183

  • B Arch. nat., LL 1605, fol. 7v°.
  • a Recueil des chartes de l'abbaye royale de Montmartre, éd. Édouard de Barthélémy, Paris, 1883.
D'après a.

II. Mauricius parisiensis archidiaconus et Jovinus magister scolarum aurelianensis, omnibus ad quos presens scriptum pervenerit, in Domino salutem. Noverit universitas vestra quod cum a domino Papa judices deputati ad instanciam abbatisse et monialium de Monte-martirum, Hubertum de Pomponio militem et Mariam uxorem ejus legitime citassemus, et controversia verteretur inter eos super quibusdam terris sitis in potestate de Barberi, datis monasterio Montis-martirum a Willelmo Normanno et Maria sorore ejus, lite contestata, data est dilatio ad testes producendos, quibus productis et examinatis diligenter et attestationibus publicatis secundum eas sententiavimus sic probatas : ex parte abbatisse et monialium de Monte-martirum testes sunt isti : Petrus de Monte-martirum laicus, juratus dixit se interfuisse apud Montem Desiderii et vidisse quomodo Teobaldus Ambianensis episcopus judex a Papa delegatus inter Hubertum de Pomponio militem et Mariam uxorem ejus ex una parte, et monasterium Montis-martirum ex altera parte, monuit ad pacem, et de consilio ejus compromiserunt in dominum Eustachium Canem et magistrum Gaufridum de Abbatisvilla et Johannem Balbum silvanectensem canonicum. Et tunc dictus Hubertus et Maria uxor ejus quitaverunt donationem totam quam fecerant Wuillelmus Normannus et soror ejus Maria ecclesie Montis-martirum, quando filie dicte Marie ingresse sunt monasterium, et dictus Hubertus et Maria uxor ejus soror dictarum fîliarum juraverunt se super donacione illa monasterio prefato nullam de cetero molestiam illaturos, et legitimam garandiam eidem monasterio cum expensis monasterii portaturos. Requisitus de tempore dixit factum fuisse jam elapsis XVI annis, ut credit. Requisitus de loco dixit fuisse factum in quadam ecclesia apud Montem Desiderii, requisitus de quantitate donacionis dixit se nescire. Addidit etiam idem Petrus quod, de consilio et voluntate arbitrorum, Huberto et Marie uxori ejus date sunt XXX libre de bonis ecclesie Montis-martirum et uxori tunica. Renaudus laicus de Barberi juratus idem dixit quod Petrus. Helisendis de Pour sanctimonialis jurata idem dixit quod Petrus. Willelmus silvanectensis laicus juratus idem dixit quod alii. Renaudus remensis juratus dixit idem quod alii ; preterea dixit se solvisse pecuniam Huberto et tunicam tulisse uxori. Renaudius de Barberi laicus juratus dixit quod audivit Hubertum et uxorem ejus post pacem factam recognoscentes pacem ante comitem Teobaldum in curia regis apud Silvanectis, et etiam donacionem dictam ante comitem ambos quitasse sicut dictum est. Requisitus de tempore dixit XVI annos elapsos. Bartholomeus de Barberi juratus dixit idem quod Renaudus ; addidit etiam quod ibi sunt quatuor hostisie principales, quarum alique sunt divise de donatione Willelmi dicti et Marie sororis sue. Quantum autem ibi sit terre arabilis ex donacione, dicit se nescire, de tempore et loco idem. Reinerus presbiter juratus idem dixit quod Petrus. Gerardus de Barberi juratus idem dixit quod Renaudus. Garnerius de Barberi juratus idem dixit quod Renaudus. Hermengardis monialis jurata dixit quod vidit Willelmum Normannum avunculum suum et Mariam matrem suam obtulisse super altare monasterii Montis-martirum quicquid habebant in potestate de Barberi in perpetuum a monasterio detinendum, et jam transacti sunt , et uxor Huberti soror ipsius Hermengardis nondum erat nata. Ruece monialis jurata idem dixit. Theca monialis jurata idem dixit. Martinus laicus juratus idem dixit quod Ruece, sed de tempore non est memor. — Ex parte Huberti militis de Pomponio et Marie uxoris ejus testes sunt isti : Herveius de Silli juratus dixit se nichil scire de negocio isto. Radulphus Coquus miles juratus dixit se audivisse quod Willelmus Normannus dederat in elemosinam monasterio Montis-martirum quicquid modo petit Hubertus miles a monasterio de hereditate ipsius Willelmi, sita apud Barberi, et nichil scit nisi ex auditu et nunquam vidit de possessione investitum nisi monasterium. Bartholomeus Doignon miles juratus dixit quod nunquam vidit de possessione quam modo petit Hubertus a monasterio investitum nisi monasterium, sed nescit quo titulo monasterium haberet. Frater Mercator juratus dixit quod audivit ab ore ipsius Huberti et uxoris sue confitentium quod ambo juramento prestito quitaverant totam terram que fuit Willelmi Normanni et Marie sororis sue sitam in potestate de Barberi et quod garandiam portaret monasterio super terra dicta cum expensis monasterii.