École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Montmartre » Recueil des chartes » Donation de deux muids d'hyvernage de rente, par Laurence, veuve de Pierre Le Coq.

Donation de deux muids d'hyvernage de rente, par Laurence, veuve de Pierre Le Coq.

  • B Arch. nat., LL 1030, nº 52.
  • a Recueil des chartes de l'abbaye royale de Montmartre, éd. Édouard de Barthélémy, Paris, 1883.
D'après a.

Ego Gaufridus Dei gracia silvanectensis episcopus, notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod Laurentia quondam uxor Petri Coqui, in presentia nostra constituta, recognovit se debere duos modios hibernagii ad mensuram Crispeiensem ecclesie Montis-martyrum, qui eidem ecclesie in elemosinam dati sunt quando soror ejus ibi facta est sanctimonialis. Ut autem elemosina ista firmior esset, voluit eadem Laurentia et, assensu omnium filiorum suorum et Hersendis filie sue que nondum viro tradicta erat, assignavit ut illi duo modii singulis annis in decima sua, quam habebat apud Fresneel, in perpetuum reciperentur, et infra festum Omnium Sanctorum persolverentur. Quod ut ratum permaneat et inviolatum, presentem cartulam super hoc fecimus sigilli nostri munimine roboratam. .