École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Montmartre » Recueil des chartes » Accord touchant des terres sises à Barbery.

Accord touchant des terres sises à Barbery.

  • B Arch. nat., LL 1030, nº 33.
  • a Recueil des chartes de l'abbaye royale de Montmartre, éd. Édouard de Barthélémy, Paris, 1883.
D'après a.

Ea que sano prudentium consilio disponuntur et provida actione scripto debent commendari, ne rem feliciter gestam aliquis possit imposterum perturbare ; unde ego Adam Porcus domini Ludovici venerabilis Philippi Francorum regis filii magister, notum facio omnibus tam presentibus quam futuris quod quedam controversia que vertebatur inter abbatissam et ecclesiam Montis-martyrum ex una parte, et Gilonem militem silvanectensem, et G. fratrem suum, et Hubertum de Ponponio et uxorem ejus, super quibusdam terris suis apud Barbariacum quas sibi jure hereditario dicebant debere devolvi, in dictores fuit compromissum, videlicet in dominum Odonem de Sancto Mederico et in Hugonem de Mellento et in me. Illi autem dictores dixerunt et ego dixi cum eis, quod jam dicti G. miles et G. frater illius, et Hubertus et Maria uxor ejus terris omnibus, quas sibi jure hereditario contingere dicebant, abrenuntiantes, omnino quittaverunt et fidei interpositione ab ipsis et omni eorum genere imperpetuum garandiam ferre creantaverunt ; unde pro bono pacis abbatissa Montis-martyrum ipsis jam nominatis dedit triginta libras parisiensium monete, et de decem libris quas ipsi pro servitio precepto domini regis dare promiserant fecit quitari. Ipsi autem dominum regem debent adire, eum absque desus mittendo exorantes, quatinus compositionem inter eos et abbatissam ecclesie Montis-martyrum factam confirmaret. Quod ut ratum et firmum sit, sigilli mei munimine confirmo. Actum .