École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Montmartre » Recueil des chartes » Donation de la terre, justice et seigneurie de Barbery, par Louis VII

Donation de la terre, justice et seigneurie de Barbery, par Louis VII

  • B Vidimus du garde de la prévôté de Paris du 25 janvier 1487.
  • a Recueil des chartes de l'abbaye royale de Montmartre, éd. Édouard de Barthélémy, Paris, 1883.
D'après a.

In nomine sancte et individue Trinitatis, amen. Ego Ludovicus Dei gracia Francorum rex. Amor Dei et votorum obligatio nos aliquando compulit ad sanctum Jacobum apostolum et patronum nostrum peregrinari. Et dum essemus in itinere, bone memorie Adelaidis regina Francie et mater nostra in sancta confessione migravit a seculo apud Montem martirum, in colegio sanctarum feminarum, quam sane abbaciam ipsa fundaverat et specialiter diligens, dum adhuc vivebat, villam quamdam de dote sua Barbariacum scilicet eodem loco donavit in elemosinam. Quod donum ut concederemus per nostros et suos familiares nostre mandavit serenitati atque rogavit, cujus precem exaudire et voluntatem facere convenientissimum nobis erat. Sciant igitur universi presentes et futuri quod, completa peregrinatione nostra, sepulturam regine matris nostre voluimus videre, et congregationem dominarum Montis martirum visitantes, in earum capitulo multis presentibus Barbariacum villam, stangnum cum justicia et districtis, et cum omnibus pertinenciis, quidquid scilicet ibidem habebamus, pro genitoris nostri regis Ludovici et jam dicte regine matris nostre et fratris nostri regis Philippi animabus atque nostra, in perpetuum ecclesie donavimus, et regine donum concessimus, et omnino ratum habuimus. Ut hoc autem in posterum cognitum sit et inconcussum, et ut omnis deinceps amoveatur calumpnia, sigilli nostri auctoritate presentem paginam muniri et nominis nostri karactere consignari precepimus. — Actum publice Parisius . Astantibus in palacio nostro quorum subtitulata sunt nomina et signa. S. Comitis Teobaudi dapiferi nostri. S. Guidonis buticularii. S. Mathei camerarii. S. Mathei constabularii. — Data per manum Hugonis cancellarii.