École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Montmartre » Recueil des chartes » Charte de l'abbé de S. Victor touchant la convention précédente.

Ego Gilduinus Dei gratia dictus abbas Sancti Victoris et ceteri fratres nostri, notum fieri volumus tam posteris quam presentibus, quod illustris memorie Dei gratia rex Francorum Ludovicus, inter alia bona que pro remedio anime sue et antecessorum suorum ecclesie nostre contulit, etiam apud Buxiacum quicquid ibi habebat nobis dedit, et viaturam ejusdem ville quam a Tescelino Bunocensi comparavit. Hec autem viatura ex antiqua consuetudine pastum debet et messionem, quem pastum et quam messionem per singulos annos homines solvunt qui infra predictam viaturam consistunt vel terram colunt. Dominus vero Theodoricus de Miliaco, et sancte moniales de Monte-martyrum, et Gaufridus Panchart homines quosdam habent qui infra jam dictam viaturam manent, et ideo ejusdem viature legibus subjacent, et predictum pastum et messionem solvere debent. Propterea dominus Theodoricus et sanctimoniales rogaverunt nos ut predictam viaturam et pastum viature hominibus eorum et Gaufridi per singulos annos adcensaremus. Quod nos fecimus, et viaturam et pastum solummodo pro viginti solidis per singulos annos solvendis adcensavimus. Adcensationem vero viature qualiter facta sit determinavimus hoc modo : Si homines eorum sibi invicem vel alicui extraneo, exceptis nobis et hominibus nostris, injuriam fecerint, pro hujus modi forifacto nullo modo eos poterimus summonere, nec ipsi ad justitiam nostram venire debebunt, nec forifactum hoc quantum ad viaturam spectat nobis vel alicui emendabunt. Quod si nobis in capite nostro, id est vel fratribus nostris vel servientibus nostris, vel omnibus qui de pane nostro vivunt aliquam injuriam fecerint, pro tali forifacto ad justitiam nostram a nobis summoniti venient, et forifactum illud secundum jus et judicium viature nobis emendabunt. Si autem aliis hominibus nostris aliquam injuriam fecerint, pro isto forifacto ad Buxiacum vel ad Amponvillam a nobis summoniti venient, et ille, qui injuriam fecerit homini nostro, pro injuria ei illata rectum faciet et forifactum suum ei emendabit, nobis vero pro viatura rectum faciet, sed nihil emendabit ; hoc modo sicut determinatum est hominibus domini Theodorici et sanctimonialium et Gaufridi forifactum viature nostre, sive contingat, sive non contingat, adcensavimus ; hec de viatura. Messionem vero viature nequaquam predictis hominibus adcensavimus, sed potius ab eisdem hominibus, quicumque eorum infra predictam viaturam terram colunt, more debito accipiemus. Hoc autem debitum, quod quilibet supradictorum qui infra viaturam terram colunt, si bovem unum aut equum unum aut asinos duos habuerit, unam minam annone dabit ; si autem boves duos aut equos duos, aut quatuor asinos habuerit, unum sextarium dabit. Quod si tres boves aut quatuor aut etiam carrucam integram boum vel equorum aut asinorum habuerit, non amplius quam unum sextarium dabit ; si autem preter carrucam suam boves, equos, asinos unum vel plures habuerit, dabit pro illis sicut de aliis determinatum est. Annone vero quam pro messione debent, media pars debet esse de meliori hybernatico quod in illa terra colligunt, alia vero medietas de meliori marestia (sic). Hoc modo predicti homines messionem viature in octavis Sancti Dionysii nobis solvere debent. Quod si in eodem termino predictos viginti solidos et debitam messionem non solverint, in crastinum quicquid non solutum est lege sua persolvent. Illud etiam sciendum est quod apud Buxiacum sunt hospites quidam et terra quedam arabilis que nos domino Theodorico et sanctimonialibus calumniabamus, ipsi vero, quia nos voluntatem eorum de supradictis feceramus, concesserunt ut tota terra illa sicut homines nostri eam perambulabunt, et hospites illi de quibus calumnia erat nobis et ipsis communia forent ; ita ut de omni campiparte et de redditibus totius terre et hospitum dominus Theodoricus et sanctimoniales duas partes et nos tertiam habeamus ; ne autem hec conventio aliqua possit in posterum oblivione deleri presentem cartam chirographi partitione divisam conscripsimus, eamque non solum sigillo nostro sed etiam sigillo abbatisse Montis-martyrum corroboravimus. Dominus vero Theodoricus sigillum non apposuit quia non habuit. — Nec hoc latere volumus quod nos et dominus Theodoricus, et abbatissa de Monte-martyrum in audientia illustris Ludovici Dei gratia regis Francorum et ducis Aquitanorum predictam conventionem que inter nos erat representavimus, eumque rogavimus ut hujus nostre conventionis testis existeret, et in argumentum testimonii hujus concordie cartulis sigillum suum apponeret, eo videlicet tenore ut si quis in posterum ab hac pactione discedere vellet, ipse de eo justitiam faceret. Quod ipse libenter annuit et sigillum suum cartulis hujus conventionis eo tenore quo determinatum est apposuit.