École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Montmartre » Recueil des chartes » Confirmation de la vente faite par Théon de Nanteuil.

Confirmation de la vente faite par Théon de Nanteuil.

  • B Arch. nat., LL 1030, nº 24.
  • a Recueil des chartes de l'abbaye royale de Montmartre, éd. Édouard de Barthélémy, Paris, 1883.
D'après a.

In nomine sancte et individue Trinitatis, amen. Ego Ludovicus Dei gratia Francorum rex ; et ci cunctis totius regni ecclesiis amorem debeamus et regimen, multo affectuosius tamen nos oportet diligere ecclesiam Montis martyrum, ubi patronus Francie beatus Dyonisius martirium suscepisse cognoscitur, et inibi fundatam ecclesiam pater meus rex Ludovicus magnificè dotavit ad serviendum Deo, ibi assignans sacras virgines, et mater mea regina Adelaidis monialis facta Deo spiritum et corpus tradidit sepulture. Dictum ergo monasterium specialiter amplectentes, notum facimus universis tam présentibus quam futuris quod. Theo de Nantholio terram et quicquid ex parte uxoris sue Dothe habebat apud Bollencort reddidit in manus nostras, et de ipsa possessione, sicut nobis reddita fuerat, ecclesiam Montis martyrum investivimus et per manum Adele abbatisse saisivimus, que sane de bonis ecclesie ipsi Theoni sex viginti lioras elargita est, et quandam neptem Willermi Viarii recepit in sororem pro hac tali recompensatione, Dotha, et filio ejus Odone, et Willermo patre, et Amalrico fratre ejus laudantibus et consentientibus hanc ecclesie fieri donationem. Ut autem hoc ratum sit et penitus inconcussum, sigillo nostro presentem paginam muniri precepimus subterscripto karactere nostri nominis. Actum publice Parisius .