École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Montmartre » Recueil des chartes » Charte de Louis VII restituant à l'abbaye de Montmartre une terre sise au Pont-la-Reine.

Charte de Louis VII restituant à l'abbaye de Montmartre une terre sise au Pont-la-Reine.

  • A Original en parchemin.
  • a Recueil des chartes de l'abbaye royale de Montmartre, éd. Édouard de Barthélémy, Paris, 1883.
D'après a.

In nomine sancte et individue Trinitatis, amen. Ego Ludovicus Dei gracia Francorum rex ; videntes ab antecessoribus nostris monasterium Montis martyrum fundatum et dotatum, et ibidem matris mee reginebone memorie Adelaidis cernentes sepulturam, ad diligendum locum magis et magis provocamur, et ex hoc potissimum quod virgines loci ad servicium Dei devotissime sunt. Habebat eadem ecclesia quamdam terram apud Pontem Regine, ubi frater meus bone memorie Philippus villam condidit et illam terram sibi necessariam ab ecclesia per manum Adde abbatisse accepit ad censum, quo defuncto abbatissa et sorores ejusdem loci terram sibi et ecclesie restitui postularunt.

Notum itaque facimus universis presentibus et futuris quod ecclesie Montis martyrum et virginibus ibi Deo famulantibus terram suam apud Ponte Regine quietam sicut antea habuerant reddidimus, et insuper ipsum conquestum quem ab Amabrico filio Mathei Belli fecerat et Herbergarium quod in conquestu fecerat in ea libertate quam ibidem Philippus habebat pro remissione peccatorum et salute anime ipsius et pro nobis et antecessoribus nostris in elemosinam donavimus, et ad perpetuam stabilitatem scriptura et sigillo regio confirmari precepimus, subterinscripto nostri nominis karactere. Actum publice Parisius , astantibus in palatio nostro quorum subtitulata sunt nomina et signa. Signum comitis Theobaldi, dapiferi nostri ; S. Guidonis buticularii ; S. Mathei camerarii ; S. Mathei constabularii. — Data per manum Hugonis cancellarii et episcopi Suessionensis.