Donation d'une maison rue du Sablon, etc., par l'abbe de Sainte-Geneviève.
- A Original en parchemin. Le sceau de l'abbé presque entier, l'autre perdu.
- a Recueil des chartes de l'abbaye royale de Montmartre, éd. Édouard de Barthélémy, Paris, 1883.
                Ego Johannes
                    Sancte Genovefe dictus abbas totusque ipsius
                  ecclesie humilis conventus, notum fieri volumus presentibus pariter et futuris,
                  quod communi assensu nostro concessimus ecclesie
                    Montis-martirum ut domum quamdam quam tenebat de nobis ad
                  censum capitalem VI denariorum... oboli in Sabulo1, teneat in
                  perpetuum, nec a nobis eamdem de cetero vendere compelletur, salvo tamen in ea
                  jure nostro et justicia et dominio sicut habemus in aliis censivis nostris.
                Preterea concessimus el ut teneat XX solidos redditus quos dominus Willelmus miles de
                    Bue donavit eidem singulis annis in perpetuam
                  elemosinam, et assignavit eidem eundem redditum annuatim recipiendum 


