École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Montmartre » Recueil des chartes » Donation de 40 livres faite par Gautier, chambrier du roi, pour servir à payer la voûte du Châtelet.

Donation de 40 livres faite par Gautier, chambrier du roi, pour servir à payer la voûte du Châtelet.

  • B Arch. nat., LL 1030, nº 13.
  • a Recueil des chartes de l'abbaye royale de Montmartre, éd. Édouard de Barthélémy, Paris, 1883.
D'après a.

Ego Galterus juvenis domini Regis camerarius, Notum facio universis presentibus pariter et futuris, quod ego divine intuitu pietatis dedi sanctimonialibus de Monte-martyrum quadraginta libras parisiensium ad emendum unam voltam Parisius sitam sub castellulo domini regis de magno ponte, que fuit Nicholai Carnificis et Bartholomei generi sui, ea conditione quod de proventibus de predicta volta singulis annis provenientibus percipiet quamdiu vixerit annuatim duas partes, ad vestes sibi emendas, Ysabella filia Roberti de Milliaco militis et amici mei karissimi, que monialis est predicte domus ; et Agnes de Espies neptis Elysabeth ejusdem domus abbatisse percipiet tertiam partem ab eosdem usus, quia ipsius amici ad predictam emptionem viginti libras posuerunt. Post illarum autem decessum, volta predicta et ejus proventus quiete et libere remanebunt ad communes usus ecclesie Montis-martyrum. Quod ut ratum permaneat, presentem cartulam sigilli nostri munimine roboravi. Actum Parisius .