École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Montmartre » Recueil des chartes » Bulle d'Alexandre III, portant confirmation des priviléges et propriétés de Montmartre.

Bulle d'Alexandre III, portant confirmation des priviléges et propriétés de Montmartre.

  • B Deux copies authentiques (assez peu correctes), de 1586 et 1590.
  • a Recueil des chartes de l'abbaye royale de Montmartre, éd. Édouard de Barthélémy, Paris, 1883.
D'après a.

Alexander, episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo filiabus Adde abbatisse monasterii Sancti Dionysii de Monte martyrum cum ejus sororibus tam presentibus quam futuris regularem vitam professis in perpetuum. Desiderium quod ad religionis propositum, animarum salutem, pertinere monstratis sine aliqua esse dilatione complendum [arbitramur], eapropter, dilecte in Domino filie, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et prefatum monasterium ab illustris memorie Ludovico rege et Adelaide regine uxoris sue assensu pro animarum suarum salute et peccatorum remissione constructum atque ditatum, in quo divino mancipate estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscepimus et presentis scripti privilegio communivimus ; in primis siquidem statuentes ut ordo monasticus, qui secundum Deum et beati Benedicti regulam in vestra ecclesia noscitur institutus, perpetuis ibidem temporibus conservetur, atque in eodem loco per sanctimoniales honeste conversationis et vite laudabilis omnipotenti Domino de cetero serviatur, et prefate moniales liberam eligendi abbatissam habeant facultatem, nec aliqua persona eis per violentiam preponatur, abbatissa etiam sive ipse sanctimoniales pro aliqua aliquando negligentia a suo penitus monasterio nullatenus expellantur, nisi prius judicio legali sancte matris romane Ecclesie cujus patrocinio communite sunt dijudicate fuerint, sed potius Parisiensis episcopi atque aliarum personarum religiosarum commonitione et consilio corrigantur. Preterea quascumque possessiones et quecumque bona ab eodem rege sive regina seu aliis Dei fidelibus inpresentiarum juste et canonice possidetis aut in futurum concessione Pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis hujusmodi Deo propitio poteritis adipisci, firma vobis et his que vobis successerint atque illibata permaneant, in quibus hec propriis duximus vocabulis exprimenda : Ecclesiam Sancti Dionysii in Monte martirum et decimam ad eamdem ecclesiam pertinentem cum appendiciis suis ; Ecclesiam de sancto Martirio cum vineis addendis, et Morelli culturam quam Matheus prior comparavit a Warnerio de Portu ; villam que vocatur Mansionillum cum omnibus appendiciis suis ; duo molendina apud Clippiacum cum conclusione aque et molitura totius ville ; Parisius furnum unum cum omnibus consuetudinibus suis ; in silva Vulcenia quotidie vehiculatam unam mortuorum lignorum ; domum Guerrici cum stationibus carnificum et vicariatu ejusdem domus ; terram Gemmardi que vocatur Puncta liberam et quietam ; piscaturam et terram in insula de Bersiliis ab omni consuetudine liberam ; apud Chelam arpenta pratorum decem ; in pago Silvanectensi apud Braium domum unam, vineas et terram uni carruce sufficientem ab omni exactione et consuetudine liberam, ita quod de carruca illa aut de aliis, si plures Deo donante carrucatas habueritis, nullam campipartem, nullam consuetudinem tribuatis, sicut ab illustri Francorum rege vobis concessum est et scripto suo firmatum ; in pago Stampensi villam que Torphorum (sic) dicitur, cum omnibus appendiciis suis ; in pago Meledunensi nemus et navem ad ligna per Secanam adducenda, ab omni consuetudine liberam ; hospitem unum omni exactione equitatus hujusmodi liberum ut annonam vestram a Meleduno usque Parisius per Secanam ducat, et, si ipse non bene servierit mortuusve fuerit, alius ad hoc opus idoneus vobis a rege restituatur ; in pago Gastinensi tres mansionillos cum terra et molendino et ceteris appendiciis eorum ; Stampis furnum unum cum omnibus consuetudinibus ; apud Pratellum Holdeu villam prorsus liberam cum omnibus appendiciis suis ; quicquid etiam de feodo regis adipisci potueritis ; hoc et alia vobis a rege concessa et scripto suo firmata nihilominus confirmamus ; viginti libras de cambitu parisiensi quas vobis Ludovicus filius Ludovici regis dedit, et apud Bestisiacum decem arpenta pratorum et quadraginta arpenta de terra arabili ; viridarium suum de Sancto Leodegario ; stagnum cum molendino ; plateam piscatorum que est inter domum carnificum et castellulum regis ; cappellam unam apud Bestisiacum, et apud Boloniam quinque millia allecum quotannis ; omnem partem feudi venatorum regalium que contigerat Mathie circa Secanam, et apud Vitriacum terram que fuit Galonis presbiteri ex feudo regis ; Parisius domum unam juxta parvum Pontem, alteram juxta status carnificum ; in monte Savies vineam Boucardi et torcular in eadem cum una custodia vinearum ; apud Brumil quinque solidos census cum justicia ; medietatem unius vinee ex dono Gauterii de Booron1, custodiam vinearum in monte Martirum, et omnes vineas quas ibi habebat ; quatuor solidos duos denarios census et ea que in Pomponia villa habetis ; capellam unam in Calvo-Monticulo, cum feudo Pagani Trencebisse, et cum feudo Garsilie, atque alodia fratris tui Eustachii et sororum tuarum, dilecta in Christo filia Christiana abbatissa, Cecilie videlicet et Hildebourgis ; Gozonem quoque hominem eorum et ea que ab illis tenebat ; undecim arpenta de pratis, que vulgo Mareis apellantur ; ex dono Ludovici Francorum regis quidquid habuit in villa Barbariacum, stagnum cum justicia et districtis omnibus pertinentiis suis, terram quam Petrus Cocus in Barberiacum tenuit, et que eidem Petro adjudicata fuit a Silvanectensi curia regis, et quam idem eidem ecclesie rationabiliter dedit ; in Molendino regis........... modios frumenti et dimidium, molitare vero quatuor modios et dimidium ; triginta libras in perpetuo habendas in teloneo carnificum, sive unum sive plures Parisius habeant que ab eodem rege date sunt ecclesie vestre pro domo Werritii cambitoris et pro alia domo quam vos habebatis in vico parvi Pontis intra Insulam, quas rex assensu Adde abbatisse et capituli in manu sua ad viam quamdam ampliandam accepit ; predicte vero triginta libre sunt in quatuor anni terminis persolvende, scilicet, in , , et , in unoquoque termino septem libras et decem solidos ; et quod Adda Abbatissa emit a Joanne de Miliaco, quicquid videlicet habebat in villa de Memberviller, Buxi, Merlenval, terram scilicet et campardum, quicquid legitime possidebat per uxorem suam Bosseriam, ex cujus parte ei provenerant, filiabus suis et Adam de Viniaco, de cujus feudo illud erat, sine ulla reclamatione in posterum concedentibus ; illud etiam quod Adda abbatissa emit à Bartholomeo de Auvers apud Membervillier, Buxi, Merlenval et Auci 1 in terram, hospites et campartum, que omnia Teonus de Nantolio, ex cujus feudo erant, et uxor jam dicti Bartholomei concessisse noscuntur ; et quod Philippus de Sancto Ionio abbatisse vendidit apud Toronfou et terram quam possidebat usque ad caminum petrosum et ecclesiam assensu Parisiensis episcopi a vobis constructam in villa que Burgum Regine appelatur ; sane novalium vestrorum que propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis vestrorum animalium nullus decimas a vobis presumat exigere. — Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat prefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, seu quibus libet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur earum pro quarum gubernatione ac sustentatione concessa sunt usibus omnino profutura, salva in omnibus apostolice sedis auctoritate. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam sciens, contra eam venire temere tentaverit, secundo tertiove commonita, nisi presumptionem suam congrue emendaverit, potestatis honorisque sui careat dignitate, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei ac Domini redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districte subjaceat ultioni. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, qualiter et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum judicem premia eterne pacis inveniant. Amen.

Locus signi.

Ego Alexander Catholice Ecclesie episcopus.

Ego.... Hostiensis episcopus.

Ego Benardus Portuensis episcopus.

Ego..... Albanensis episcopus.

Ego Hiacintus diaconus cardinalis Sancte Marie.

Ego Oddo diac. card.Sancti Nicolai in carcere Tulliano.

Ego Ardicio diac. card.Sancti Theodori.

Ego Boso diac. card.SS.Cosme et Damiani.

Ego Cinthius diac. card.Sancti Adriani.

Ego Petrus diac. card.Sancti Eustachii juxta templum.

Ego Manfredus diac. card.Sancti Georgii ad velum aureum.

Ego Holbadus presbiter card. tit.Sancte Crucis in Hierusalem .

Ego Johannes presb. card. tit.Sancte Anastasie.

Ego Albertus presb. card. tit.Sancti Laurentii in Lucina.

Ego Guillelmus presb. card. tit.Sancti Petri ad Vincula .

Datum Senonibus1 per manum Germani sancte romane Ecclesie subdiaconi et notarii .


1 Al. Bocron.
1 Alexandre III, chassé d'Italie par l'empereur Frédéric, s'était réfugié en France. Il séjourna à Sens depuis le 30 septembre 1162, jusqu'au commencement de 1164.

1 (?)