École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Montmartre » Recueil des chartes » Arrangement d'un procès entre l'abbaye et les bouchers de Paris, au sujet des étaux qui appartenaient à l'abbaye.

Arrangement d'un procès entre l'abbaye et les bouchers de Paris, au sujet des étaux qui appartenaient à l'abbaye.

  • B Arch. nat., LL 1030, nº 9.
  • a Recueil des chartes de l'abbaye royale de Montmartre, éd. Édouard de Barthélémy, Paris, 1883.
D'après a.

In nomine sancte et individue Trinitatis, amen. Philippus, Dei gracia Francorum rex, Noverint universi presentes pariter et futuri quod cum contentio esset inter Elisabeth abbatissam et conventum Montis-martyrum ex una parte, et carnifices parisiennes ex altere, super domo que fuit Guerrici de Porta et super viginti tribus stallis que sunt in eadem domo et duobus aliis stallis que sunt cum veteribus stallis, que omnia ab illis pro triginta libris dudum tenuerant, mediante precepto nostro compositum est in hunc modum. Dicti carnifices domum predictam et viginti quinque stalla amodo ad censum quinquaginta librarum tenebunt ab abbatissa et conventu, de quibus singulis annis ipsi abbatisse et conventui reddent carnifices supradicti duodecim libras et dimidiam, et duodecim libras et dimidiam, et duodecim libras et dimidiam, et duodecim libras et dimidiam ; et nisi isti nummi in assignatis terminis redderentur, ex inde emendam suam levarent abbatissa et conventus sicut de censu, et hoc modo sepefata abbatissa et conventus quitant et absolvunt carnifices de triginta libris tonleii, de quibus veteris carta quam habent loquitur. Ne autem aliquo modo super predictis stallis oriri possit contentio vel aliqua dubitatio, noverint universi quod viginti tria stalla sunt sita in domo predicti Guerrici, reliqua duo cum veteribus stallis. In istis autem omnibus tam in stallis quam in predicta domo ponent sepefati carnifices omnia constamenta. Quod ut perpetuum robur obtineat ad peticionem utriusque partis sigilli nostri auctoritate et regii nominis karactere inferius annotato, salvo jure nostro et alieno, presentem paginam confirmamus. Actum Parisius .