École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Montmartre » Recueil des chartes » Confirmation de la charte de 1153 sur la rente due à l'abbaye par les bouchers de Paris.

Confirmation de la charte de 1153 sur la rente due à l'abbaye par les bouchers de Paris.

  • B Arch. nat., LL 1030, nº 8. Copie authentique de janvier 1617.
  • a Recueil des chartes de l'abbaye royale de Montmartre, éd. Édouard de Barthélémy, Paris, 1883.
D'après a.

In nomine sancte et individue Trinitatis, amen. Ego Ludovicus Dei gracia Francorum rex.... Ex regie administrationis providencia debemus protectionem ecclesiis regni et omnibus servis Dei, multoque amplius officiosi esse volumus circa tutelam sacrarum virginum que ex voto et professione Dei servicio obligate sunt, et minus habent virium ad defensionem rerum suarum. Hac racione multum intendentes et solliciti circa monasterium de Monte martirum quod de nostris et antecessorum nostrorum elemosinis fundatum esse dignoscitur, notum facimus universis presentibus pariter et futuris, quoniam quando reddidimus carnificibus Parisius ministerium suum et confirmavimus, conventio fuit quod pro domo Guerrici cambitoris que est ad portam civitatis ubi et vendunt carnes, monialibus de Monte martirum triginta libras parisienses annuatim ad quatuor terminos, scilicet, , , , æqualiter partitis porcionibus per septem libras et dimidiam, persolvent ; juxta eamdem domum est platea quedam quam Harcherus cambitor eidem ecclesie donavit in elemosinam, et nos ex regia benevolentia sororibus sepedictis triginta libras et plateam ad eam libertatem in qua Harcherus et antecessores sui eam habuerunt confirmavimus. Quod ut ratum sit in posterum, sigillo nostro muniri et nominis nostri caractere precepimus consignari. — Actum publice Parisius , astantibus in palacio nostro quorum substitulata sunt nomina et signa. Signum comitis Theobaudi dapiferi nostri ; S. Guidonis buticularii ; S. Mathei camerarii ; S. Mathei constabularii. Data per manum Hugonis cancellarii.