École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Montmartre » Recueil des chartes » Vente à l'abbaye de 12sols de rente sur deux maisons sises à Montmartre.

Vente à l'abbaye de 12sols de rente sur deux maisons sises à Montmartre.

  • B Arch. nat., LL 1030, nº 55.
  • a Recueil des chartes de l'abbaye royale de Montmartre, éd. Édouard de Barthélémy, Paris, 1883.
D'après a.

Omnibus presentes litteras inspecturis, Officialis curie parisiensis, in Domino salutem. Notum facimus quod in nostra presencia constituti, Rogerus Christianus et Agnes ejus uxor et Richardus presbiter frater dicti Rogeri, recognoverunt se vendidisse abbatisse et conventui Montis-martyrum pro sex libris parisiensium jam sibi solutis, prout confessi sunt coram nobis, duodecim solidos parisiensium de incremento census super duabus domibus sitis, ut dicitur, apud Montem-martyrum in censiva dicte abbatisse annis singulis percipiendos, medietatem , et aliam medietatem, promittentes fide media quod contra venditionem istam per se vel per alium non venient in futurum, et quod dictum censum prefatis abbatisse et conventui ad usus et consuetudines Parisius garantizabunt contra omnes. Predicta autem Agnes quitavit quidquid in dicto censu habebat vel habere poterat ratione dotalicii vel alio modo, spontanea non coacta ; fide data promiserunt Rogerus et uxor ejus et presbiter predictus quod infra quinque annos ponent centum solidos parisiensium in emendationem dictarum domorum. Actum .