École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Montmartre » Recueil des chartes » Autorisation d'acheter la terre de G. Le Normand, à Barbery.

Autorisation d'acheter la terre de G. Le Normand, à Barbery.

  • B Arch. nat., LL 1030, nº 28.
  • a Recueil des chartes de l'abbaye royale de Montmartre, éd. Édouard de Barthélémy, Paris, 1883.
D'après a.

Ego Ludovicus Dei gratia Francorum rex. Notum facimus universis presentibus atque futuris, quod pro amore Dei et ecclesie de Monte martyrum quam nos et antecessores nostri pariter fundaverunt, monialibus inibi Deo servientibus concessimus, ut terram Guillermi Normanni, quamcumque habet apud Barbariacum, in vadiis accipiant, et cam terram invadiare nulli alii concedimus. Quod si eam vendere voluerit Guillermus, emendi eam soli jam dicte ecclesie donamus potestatem. Ut ita cognitum sit et ratum habeatur in posterum, sigilli nostri auctoritate et nominis nostri karactere firmari et consignari precipimus. Actum publice Parisius