Concession d'une charrette à deux chevaux par jour, de bois mort, dans la forêt de Vincennes
- B Arch. nat., LL 1030, nº 44.
- a Recueil des chartes de l'abbaye royale de Montmartre, éd. Édouard de Barthélémy, Paris, 1883.
                In nomine sancte et individue Trinitatis, amen.
                Ego Ludovicus Dei gratia
                      Francorum rex, notum facimus omnibus futuris sicut
                  et presentibus, quia domui Montis martyrum et sororibus ibi
                  Deo famulantibus in Vicenna mortuum nemus ad usum domus
                  unam quadrigatam ad duos equos cotidie concessimus, extra fossata bonorum hominum
                  de Grandi-Monte, et servientes nostros inhibemus ne
                  ministris monialium noceant injuste neque disturbent.
                Quod ut ratum sit in posterum, sigillo nostro muniri fecimus ascripto nominis
                  nostri karactere.
                Actum Parisius
                  


