École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Montmartre » Recueil des chartes » Lettres faisant mention d'aucunes terres de Barbery. Chartes concernant Barbery.

Lettres faisant mention d'aucunes terres de Barbery. Chartes concernant Barbery.

  • B Arch. nat., LL 1605, fol. 8v°.
  • a Recueil des chartes de l'abbaye royale de Montmartre, éd. Édouard de Barthélémy, Paris, 1883.
D'après a.

I. Mauricius parisiensis archidiaconus et Jovinus scolarium aurelianensium magister, omnibus qui presentem paginam viderint in Domino salutem. Noverint universitas vestra quod mandatum domini Pape recepimus sub hac forma : « Innocentius episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis priori Sancti Martini de Campis, M. archidiacono parisiensi et magistro Johanni scolarum Aureliani, salutem et apostolicam benedictionem. Ex parte dilectarum in Christo filiarum abbatisse et sanctimonialium Montis-martirum querelam accepimus quod Hubertus de Pomponio, Gilo de Voirines et eorum uxores et quidam alii tam clerici quam laici quos exprimunt nominatim, ecclesiam suam super quibusdam terris arabilibus, decimis, vineis et aliis rebus contra justiciam plurimum vexare intendunt. Quia vero quanto fragilioris condicionis existunt, tanto magis eis in suis sumus peticionibus debitores, discretioni vestre per apostolica scripta mandamus quatenus partibus convocatis audiatis hinc inde proposita, et causam inter eos appellatione remota mediante justicia terminetis, facientes quod decreveritis per censuram ecclesiasticam firmiter observari. Testes autem qui nominati fuerint, si se gratia, odio, vel timore subtraxerint quominus testimonium perhibeant veritati, nos ad id per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compellatis, nullis litteris veritati et justicie prejudicantibus a Sede apostolica impetratis. Quod si omnes hiis exequendis nequiveritis interesse, duo vestrum ea nichilominus exequantur. . « — Cum hujus igitur auctoritate mandati ad instanciam abbatisse et monialium de Montemartirum Hubertum militem et Mariam uxorem ejus legitime citassemus, partibus tandem comparentibus coram nobis, ex parte monialium fuit propositum quod cum super tota hereditate Willelmi Normanni et Marie sororis ejus sita in potestate de Barberi quam idem Willelmus et Maria donaverant monasterio prefato coram episcopo ambianensi a Papa judice delegato fuisset aliquamdiu litigatum, tandem mediante compositione et pace dictus Hubertus et uxor ejus juramentis interpositis totam hereditatem dictorum Willelmi et Marie sitam apud Barberi penitus quitaverunt, cum expensis monasterii, eidem monasterio legitimam garandiam portaturi, unde ex parte monialium petebatur, ut dictus Hubertus et uxor ejus adversus molestantes sicut juraverant legitimam garandiam portarent. Tunc dictus Hubertus agens pro uxore exhibitis prius litteris domini silvanectensis episcopi in quibus continebatur quod uxor illius constituebat eum procuratorem, quicquid ageret ratum habitura, negavit se de tota hereditate composuisse, sed de parte ; cumque de tota hereditate ipsos composuisse pars abbatisse se constanter assereret probatura, dilaciones utrique parti ad probandam intencionem suam assignavimus. Cum itaque omnia rite ac sollempniter agerentur et negotii veritas per legitimos et idoneos testes nobis innotesceret, priore Sancti Martini de Campis justa decausa absente, qui nobiscum erat judex delegatus, de consilio prudentum ad calculum diffinitive sententie procedentes, sic diffiniendo sententiavimus, abbatissam Montis-martyrum et monasterium absolvimus ab impeticione Huberti militis de Pomponio et Marie uxoris ejus, adjudicantes predicte abbatisse et monasterio quicquid Willelmus Normannus et Maria soror ejus habuerunt in potestate de Barberi, ipsi Huberto et uxori ejus super hoc perpetuum sub excommunicatione imponentes silencium, precipientes sub excommunicatione etiam eisdem, ut si quis prefatam abbatissam et monasterium super hoc molestaverit, legitimam ferant eis garandiam cum expensis monasterii, tum quia per instrumenta nobis legitime constitit ipsos ad hoc juramento prestito teneri.