École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Montmartre » Recueil des chartes » Garantie de la vente faite par Gautier de Boolim, d'une terre et d'une vigne, confirmée par Louis VII.

Garantie de la vente faite par Gautier de Boolim, d'une terre et d'une vigne, confirmée par Louis VII.

  • B Arch. nat., LL 1030, nº 15.
  • a Recueil des chartes de l'abbaye royale de Montmartre, éd. Édouard de Barthélémy, Paris, 1883.
D'après a.

In nomine sancte et individue Trinitatis, amen. Ego Ludovicus Dei gracia Francorum rex. Quoniam ecclesiam de Monte martyrum, quam pater meus rex Ludovicus et Adelaidis regina genitrix mea fundaverunt et amaverunt, nos quoque multum amantes ampliavimus, in testimonio et defensione rerum suarum virginibus inibi Deo devote famulantibus adesse et prodesse voluimus, unde et notum fecimus omnibus futuris sicut et presentibus, quod Galterius de Boolim eidem ecclesie per manum Christiane abbatisse terram vendidit et vineam, quam venditionem cum Hugo Lupus, quum in feodo suo res constabat, calumpniasset, idem Galterius in presentiam nostram veniens contractum recognovit, et rem totam ecclesie garentire se quamdiu vixerit et heredes suos post ipsum spopondit. Quod ut ratum sit in posterum et omnino inconcussum, et ut jam dicta ecclesia nullum inde accipiat dampnum, sigilli nostri auctoritate presentem paginam confirmari et nominis nostri karactere precipimus insigniri. Actum publice Parisius