École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Montmartre » Recueil des chartes » Restitution de la terre de Pont-la-Reine (Bourg-la-Reine).

Restitution de la terre de Pont-la-Reine (Bourg-la-Reine).

  • B Arch. nat., LL 1030, nº 26.
  • a Recueil des chartes de l'abbaye royale de Montmartre, éd. Édouard de Barthélémy, Paris, 1883.
D'après a.

In nomine sancte et individue Trinitatis, amen. Ego Ludovicus Dei gratia Francorum rex, videntes ab antecessoribus nostris monasterium Montis martyrum fundatum et dotatum, et ibidem matris mee regine bone memorie Adelaidis cernentes sepulturam, ad diligendum locum magis ac magis provocamur, et ex hoc potissimum quod virgines loci ad servitium Dei devotissime sunt. Habebat eadem ecclesia quamdam terram apud Pontem Regine, ubi frater meus bone memorie Phillippus villam condidit, et illam terram sibi neccessariam ab ecclesia per manum Adde abbatisse accepit ad censum, quo defuncto abbatissa et sorores ejusdem loci terram sibi et ecclesie restitui postularunt. Notum itaque facimus universis presentibus et futuris quod ecclesie Montis-martyrum et virginibus ibi Deo famulantibus terram suam de Ponte Regine quietam sicut antea habuerant reddidimus, et insuper ipsum conquestum quem ab Amalrico filio Mathei belli fecerat et herbergarium quod in conquestu fecerat mea libertate, quem ibidem Philippus habebat, pro remissione peccatorum et salute anime ipsius, et pro nobis et antecessoribus nostris in elemosinam donavimus. Et ad perpetuam stabilitatem scriptura et sigillo regio confirmari precepimus, subter inscripto nostri nominis karactere. Actum publice Parisius .