École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Montmartre » Recueil des chartes » Vente d'un moulin à Barbery par les Chevaliers du Temple.

Vente d'un moulin à Barbery par les Chevaliers du Temple.

  • A Original en parchemin ; sceau absent. et cartul. nº 59.
  • a Recueil des chartes de l'abbaye royale de Montmartre, éd. Édouard de Barthélémy, Paris, 1883.
D'après a.

In nomine sancte et individue Trinitatis, amen.

Quum ea que humane memorie relinquuntur faciliter pereunt, ad vitandam ignorantiam et ad servandam pacem in posterum, hoc opus scripto quod duret in perpetuum commendatur. Itaque notum sit omnibus tam futuris quam presentibus quod seniores Templi Parisius quoddam molendinum quod est apud Barbariacum, et hospitem nomine Guillelmum cum uxore et mansione sua et filiis et filia sua, domine Ade abbatisse Montis-martyrum et conventui imperpetuum habendum concedunt, hoc videlicet pacto quod inde singulis annis decem modios frumenti ad Silvanectensem mensuram pro molendini recompensatione habebunt ; et ne posteri de frumento solvendo veniant in contentionem, statutum est quod de meliori reddatur quod erit in horreo, exceptis seminibus. Si autem casu acciderit quod molendinum et horreum combustione seu vastatione guerre, vel alio aliquo infortunio perierint, ecclesia Montis-martyrum respondebit, et debitum frumentum prout ratio erit persolvet. Est etiam in pacto quod domina abbatissa, si Dominis placuerit, usque Silvanectis illud faciet conduci usque . Hoc totum factum est tempore Gaufridi Fulcherii, qui magister est et procurator rerum quas habet domus Templi citra mare, et fratris Eustachii Canis qui sub predicto G. procurationem tenet et magisterium, fratris Petri de Porta, fratris Roberti de Duaco, fratris Reginaudi, fratris Johannis, fratris Golce, fratris Roberti de Maurepast, fratris Bernardi Cambitoris, et aliorum quam plurimorum, consensu quorum et voluntate predictus Eustachius hanc pactionem manus apositione firmavit et investivit. Hoc etiam factum est tempore domine Ade abbatisse, Risendis priorisse, Adelaidis subpriorisse, Odeline de Remis, Asceline, Elisabet neptis regis, Mabilie cantatricis, Emeline, et Hodierne celerarie ; fratrum David, Pagani, et Dudonis capellanorum, Henrici et Fulconis.