École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Notre-Dame de la Roche » Chartularium Abbatiæ Beatæ Mariæ de Roscha » De decima de Logiis.

De decima de Logiis1.

  • B Bib. nat. de Fr., ms. lat. 10996, cartulaire.
  • a Cartulaire de l'abbaye de Notre-Dame de la Roche, éd. Auguste Moutié, Paris, 1862.
D'après a.

In nomine Domini, amen. Petrus, Dei gratia Parisiensis episcopus, omnibus presentes litteras inspecturis, salutem in Domino. Notum facimus quod Guido de Levies, miles, coram nobis recognovit se vendidisse, de consensu et voluntate Guiburgis, uxoris sue, Philippo, archidiacono Pissiancesi, fratri suo, pro ducentis et quadraginta libris Parisiensibus, quicquid habebat in decima de Logiis, exceptis duobus modiis et octo sextariis bladi quod antea idem Guido, consentiente Guiburge, uxore sua, in puram et perpetuam elemosinam dederat ecclesie Beate Marie de Roscha. Predictus autem archidiaconus illud totum donavit predicte ecclesie de Roscha, in perpetuam elemosinam, ad victum duorum sacerdotum. Predictus vero Guido se devestivit de predicta decima in manu nostra ; prefata quoque Guiburgis, uxor ipsius Guidonis, hoc concessit et laudavit fide sua interposita et se similiter devestivit ; et nos de illa decima fratres Beate Marie de Roscha investivimus. Petrus eciam de Logiis, miles, de cujus feodo predicta decima movebat, hoc concessit et se in manu nostra devestivit et omnino quitavit : et promisit quod nichil de cetero in ipsa decima reclamaret. Quod ut ratum permaneat et in posterum perseveret, presentem paginam sigilli nostri munimine dignum duximus confirmari. Actum .


1 Voir nº XV, dont ces lettres ne sont qu'une répétition et n'en diffèrent que par l'intervention de Guiburge, femme de Gui de Lévis.