École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Notre-Dame de la Roche » Pièces Justificatives » Ferricus de Maci legat quintam partem hereditatissue et ortum situm in censiva Guidonis de Liviis.

Ego Ferricus de Maci, miles, notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod, de consensu comitisse, uxoris mee, astantibus et consentientibus domino Johanne, patre meo, et domina Margarita, matre mea, et Simone, fratre meo ; presentibus etiam et laudantibus karissimis amicis meis domino Ferrico de Palatiolo, et domino Guillelmo de Valle-Grignosa ; assistentibus etiam sacerdotibus Radulfo de Maciaco, et de Arevilo, legavi ecclesie Sancti Victoris Parisiensis quintam partem totius hereditatis mee, ubicumque sit, pro remedio anime mee et amicorum meorum, in perpetuum obtinendam ; nichil michi vel heredibus meis in eadem quinta in posterum retinens. Illud autem sciendum quod de feodo domini regis movent omnia que legavi predicte ecclesie, excepto jardino quod erat de conquestu meo, et illud tenebam de domino Guidone de Liviis ad sex denarios de censu : quod videlicet jardinum jam dicte ecclesie legavi. Notandum autem quod cumpredicta ecclesia quintam hereditatis mee in pace obtinuerit, legatariis meis quadraginta libras tenebitur refundere ad debita mea solvenda, vel elemosinas faciendas, si viderint expedire. Quod ne possit oblivione deleri, presentibus litteris sigillum meum apponi feci.


1 Scellé en cire verte sur double queue de parchemin, du sceau de federici de maciaco.

Au dos est écrit : « De terra de Mathiaco.