École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Notre-Dame de la Roche » Chartularium Abbatiæ Beatæ Mariæ de Roscha » De quadam pecia terre apud Yssiacum.

De quadam pecia terre apud Yssiacum.1

  • B Bib. nat. de Fr., ms. lat. 10996, cartulaire.
  • a Cartulaire de l'abbaye de Notre-Dame de la Roche, éd. Auguste Moutié, Paris, 1862.
D'après a.

Omnibus presentes litteras inspecturis, Officialis curie Parisiensis, salutem in Domino. Notum facimus quod in nostra presencia constituti,Petrus de Claagniaco, miles, Bouchardus, Johannes, Giletus, fratres ; Solitia, soror eorum, liberi dicti Petri, et Nicholaus de Mortuo Mari2, maritus dicte S., recognoverunt se vendidisse abbati et conventui de Roscha, ordinis Sancti Victoris, in perpetuum in manu mortua, pro sexaginta libris Parisiensibus jam solutis eisdem venditoribus in pecunia numerata, prout confessi sunt coram nobis, quamdam peciam vinee quam dicebant se habere apud Yssiacum, que vinea vocatur vinea de Girardo3, quitam et liberam ab omni onere censuali, consuetudine vel coustuma, preterquam de sex denariis capitalis census annuatim domino Johanni Le Veautre4, militi, et ejus heredibus apud Giriacum persolvendis : nichil juris, juridictionis seu dominii in eadem vinea, seu pressura vel pressoragio ejusdem sibi seu eorum heredibus in posterum retinentes : promittentes fide media quod contra venditionem predictam per se vel per alios non venient in futurum ratione dotalicii, jure hereditario vel alio quoquomodo, et quod eamdem venditionem eisdem abbati et conventui in manu mortua garantizabunt perpetuo ad usus et consuetudines Francie contra omnes. Dominus vero Johannes Le Veautre, de cujus feodo dicta vinea primo loco movere dicitur, et dominus Petrus de Monsterolio5 miles, secundus dominus feodi, ut dicebat, dictam venditionem voluerunt, laudaverunt pariter et concesserunt et de non veniendo contra fidem in manu nostra corporaliter prestiterunt, et insuper, se garantizatores coram nobis se constituerunt, videlicet, dominus Johannes contra omnes illos qui ratione primi domini, et dominus Petrus contra omnes illos qui ratione secundi in dicta vinea aliquod in posterum reclamarent. Volentes et concedentes ut dicti abbas et conventus eamdem vineam in manu mortua, sine coactione reddendi (sic), alienandi aut extra dominium suum ponendi, teneant et possideant in futurum. Preterea, dicti Petrus et Johannes Le Veautre, Johannes de Villa d'Avray6, Robertus de Claagniaco et Johannes de Pissecot, milites, de recta garancia ferenda ad usus et consuetudines Francie se contulerunt plegios coram nobis, fide prestita corporali. Promiserunt insuper tam predicti venditores quam prefati plegii quod si contigeret dictam venditionem retrahi per aliquem, vel evinci, vel ipsos abbatem et conventum vel aliquem de ipsis molestari occasione venditionis predicte, et propter hoc ipsi abbas, conventus vel aliquis de ipsis dampna incurrerent aliqua, vel expensas facerent in judicio vel extra judicium, quod dicta dampna, de perdita et expensas eisdem integre resarcirent et de dictis dampnis, deperditis et expensis juramento abbatis ejusdem ecclesie crederent absque alia probatione. Conventum etiam fuit quod si jus dictaret dictos venditores debere adducere coram nobis ad venditionem predictam laudandam et concedendam tertium dominum, quod eum adducerent et tantum fecerent quod idem tercius dominus eamdem venditionem laudaret et concederet fide data. Insuper, Beatrix, uxor domini Petri de Monsterolio, et Ysabellis, uxor Johannis Atricart, militis, coram dilectis nostris de Byevra et de Monsterolio presbiteris, ad hoc a nobis specialiter destinatis ; dictam venditionem voluerunt, laudaverunt et concesserunt, et de non veniendo contra fidem in manu eorum corporaliter prestiterunt, et sub fide prestita promiserunt quod in predictis rebus venditis jure aliquo nichil in posterum reclamabunt. Actum , mense....


1 Voyez nº XLVII, note 4.
2 Un Milon de Mortuo-Mari figure parmi les témoins d'une charte confirmée en 1142 par Louis VII. (Cartul. des Vaux de Cernay, t. I, p. 7.) Nous croyons que ce personnage et celui dont il s'agit ici appartiennent à la noblesse du pays, et qu'il faut placer le lieu de leur seigneurie à la Mormaire, hameau de la commune de Grosrouvre, canton de Montfort-l'Amaury, plutôt qu'à Mortemer, département de l'Oise, et à Mortemer, département de l'Eure, comme M. Guérard a proposé de le faire, mais en hésitant.
3 M. Guérard dit que « le nom de Girard, donné à une vigne ou à une contrée du territoire d'Issy dès 1239, peut rendre douteuse l'origine de celui de Vaugirard (dépendance de la paroisse d'Issy), attribuée par l'abbé Lebœuf à Gérard de Moret, qui fut abbé de Saint-Germain des Prés depuis 1258 jusqu'en 1278. »
4 Voyez nº XLVII.
5 Les seigneurs de Montreuil sont peu connus ; voyez nº XCIV.
6 En avril 1234, Jean de Ville-d'Avray, écuyer, fit un amortissement à Saint-Nom en faveur de l'abbaye des Vaux. (Cartul. des Vaux de Cernay, t. I, p. 291.) En 1215, Roger de Ville-d'Avray, chevalier, possédait un fief au même lieu. (Id. ibid., p. 200.)