École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Notre-Dame de la Roche » Chartularium Abbatiæ Beatæ Mariæ de Roscha » Commutatio ejusdem decime pro iibus modiis avene in Domo Dei Parisiensi.

Commutatio ejusdem decime pro iibus modiis avene in Domo Dei Parisiensi.

  • B Bib. nat. de Fr., ms. lat. 10996, cartulaire.
  • a Cartulaire de l'abbaye de Notre-Dame de la Roche, éd. Auguste Moutié, Paris, 1862.
D'après a.

Omnibus presentes litteras inspecturis, L., decanus, et capitulum Parisiense, salutem in Domino. Notum facimus quod cum religiosi viri abbas et conventus de Roscha, ordinis Sancti Augustini, Parisiensis dyocesis, haberent et perciperent decimam in centum et sexaginta arpentis terre arabilis et amplius, sitis in parrochia de Vere Magno, ipsi abbas et conventus dictam decimam et quicquid in ea habebant et habere poterant, dederunt et concesserunt in perpetuum in manu mortua, ad amodiationem, magistro et fratribus Domus Dei Parisiensis, sicut ipsi magister et fratres confessi sunt coram nobis, pro duobus modiis avene annui redditus, nec de meliori, nec de pejori, sed mediocris secundum communem estimationem, eadem abbati et conventui, vel eorum mandato, in Domo Dei Parisiensi, ad mensuram Parisiensem, annis singulis in posterum persolvendis, tempestate vel alio casu fortuito et non fortuito, qui possent exprimi, non obstantibus ad quorum duorum modiorum avene solutionem perpetuo, ut dictum est, faciendam. Prefati magister et fratres, nobis volentibus et consentientibus, se et domum suam coram nobis per stipulationem legittimam obligarunt. In cujus rei testimonium, presentes litteras, ad petitionem dictorum magistri et fratrum, sigilli nostri munimine dictis abbati et conventui concessimus roboratas. .


1 Voyez les deux chartes précédentes.