École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Notre-Dame de la Roche » Chartularium Abbatiæ Beatæ Mariæ de Roscha » Quod dominus Johannes de Nantolio vult et concedit omnia que data sunt nobis a Mareschallo.

Quod dominus Johannes de Nantolio vult et concedit omnia que data sunt nobis a Mareschallo.

  • B Bib. nat. de Fr., ms. lat. 10996, cartulaire.
  • a Cartulaire de l'abbaye de Notre-Dame de la Roche, éd. Auguste Moutié, Paris, 1862.
D'après a.

Ego Johannes de Nantolio, miles, notum facio tam presentibus quam futuris, quod ego et Margareta, uxor mea, volumus et concedimus quod ecclesia Beate Marie de Roscha teneat et possideat pacifice et quiete in manumortua omnia, tam in terris quam pratis et nemoribus et vineis et aliis possessionibus, que bone memorie dominus Guido de Levies, quondam mareschallus Albigensis, dicte ecclesie in elemosinam contulit, et quicquid jure feodali, sive alio quocunque modo, in supradictis habebamus, vel habere poteramus, totaliter quitavimus ecclesie memorate ; nichil juris vel dominii, sive alicujus proprietatis nobis et heredibus nostris in omnibus supra memoratis retinentes. Promittimus eciam bona fide quod contra predictam elemosinam, nec per nos nec per alios veniemus in futurum ; et, quantum ad nos pertinet, omnia supradicta secundum consuetudines Francie supradicte ecclesie garantizabimus. Quod ut ratum et stabile permaneat, presentes litteras sigilli nostri munimine fecimus communiri. Actum .


1 Voyez nos I et II.