École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Notre-Dame de la Roche » Pièces Justificatives » Extraits des divers actes de la soumission des seigneurs d'Aniort au roi saint Louis. Cédule de Gérault d'Aniort. Ratification du roi saint Louis.

Extraits des divers actes de la soumission des seigneurs d'Aniort au roi saint Louis. Cédule de Gérault d'Aniort. Ratification du roi saint Louis.

  • B Bibl. nat. de France, Colbert 2275, Regesta curie Francie
  • C Arch. nat., Trésor des Chartes, Securitates, nº 140
  • D Regesta curie Francie.
  • a D. Vaissette, Preuves de l'histoire générale du Languedoc, p. 397-399.
  • b Cartulaire de l'abbaye de Notre-Dame de la Roche, éd. Auguste Moutié, Paris, 1862.
D'après b.

Gaufridus, vicecomes Castri-Duni ; Henricus de Solliaco, Joannes de Bello-Monte, D. regis cambellanus ; Adam de Milliaco ; Ferricus, marescallus, et Guido de Levis, dictus marescallus de Mirapice, omnibus... etc. Notum facimus quod Geraldus de Aniorto, pro se, matre sua, fratribus atque nepotibus suis et sociis suis, .......... in propria persona, apud Dullacum subtus Petram-Pertusam ad nos venit, et se et fortalicias suas posuit in manu nostra ad voluntatem D. regis, videlicet : castrum Aniort, castrum Por, la Bastida Rochani, et castrum Dornia cum pertinentiis eorumdem ; tali conditione quod quando idem G. per se vel procuratorem, erit coram D. rege, si D. rex ipsum G. et dictas fortalicias voluerit recipere ad suam voluntatem, vel erga D. papam per nuntios suos impetrare reconciliationem.......... In cujus rei testimonium, presentibus litteris sigilla nostra duximus apponenda. Actum ante Petram-Pertusam .

Noverint.... quod nos, Geraldus de Aniorto, per nos et per omnes nostros, promittimus vobis D. Gaufrido, vicecomiti Castri-Duni.... 1 D. Ferrico, marescallo, et Guidoni de Levies, marescallo de Mirapice, quod si Bernardus Ot. et Guillelmus de Aniorto, fratres nostri, etc.......... Datum apud Yssoire

Ludovicus, Dei gratia Francorum rex, universis.... Notum facimus per præsentes, quod nos conventiones quas dilecti fideles nostri G., vicecomes Castri-Duni.... 2Ferricus, marescallus, et Guido de Levis, marescallus de Mirapice, habuerunt cum G. de Aniorto, pro se et suis, ratas habemus et gratas, prout in litteris eorum.... etc. Actum apud Pontisaram."


1 (ut in præcedenti)
2 (ut in præcedenti)