École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Notre-Dame de la Roche » Pièces Justificatives » De controversia sopita inter Guidonem de Levies et conventum Bolbonæ.

De controversia sopita inter Guidonem de Levies et conventum Bolbonæ.

  • a D. Vaissette, Preuves de l'histoire du Languedoc, tome III, p. 249.
  • b Cartulaire de l'abbaye de Notre-Dame de la Roche, éd. Auguste Moutié, Paris, 1862.
D'après b.

est quod controversia fuit inter G. de Levies, marescallum, ex una parte, et conventum domus Bolbonæ ex alia parte. Item, ego Guillelmus(sic) de Levies, marescallus D. comitis Montisfortis,dono et concedo in perpetuum Domino Deo et B. Mariae, et omnibus Sanctis ejus,et tibi Raymundo Segerio, abbati domus Bolbonæ, et omni conventui domus Bolbonæ..., etc., tres modios de blati in unoquoque anno in messibus : scilicet duos modios de araone, et unum modium frumenti ad mensuram Mirapiscis : quem blatum laudo et concedo ut habeatis de villa de Maderiis in uno quoque anno inmessibus omni tempore. Et conventus domus Bolbonæ accepit me pro fratre in omnibus bonis domus Bolbonæ ; et propter hanc elemosinam jam dictam quam vobis dono, sicut dictum est desuper, prædictus conventus domus Bolbonæ mihi diffinit omnes clamores, et quærimonias et petitiones quas mihi et de me faciebant ullo modo.