École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Notre-Dame de la Roche » Pièces Justificatives » De quibusdam concessionibus apud Essarta etRuctoriam Philippo et Alexandro de Levies ab abbate S. Magloriifactis.

De quibusdam concessionibus apud Essarta etRuctoriam Philippo et Alexandro de Levies ab abbate S. Magloriifactis.

  • B Bibl. nat. de France, cartulaire de Saint-Magloire, ms. 5413, p. 308.
  • a Cartulaire de l'abbaye de Notre-Dame de la Roche, éd. Auguste Moutié, Paris, 1862.
D'après a.

In nomine sancte et individue Trinitatis, amen. Ego Gerbertus,Beati Maglorii monasterii abbas humilis... Noverint omnes, tam futuri quam presentes, quod communi assensu capituli nostri, dedimus ac beneficio concedimus domino Philippo de Levis et Alexandro, filio suo, omnia illa que habebamus in decimis duarum carrucarum terre quas dominus rex Francie dedit prescripto Philippo in exertis Aquiline silve in perpetuum possidenda. Tali vero conditione hoc eis concessimus quod nobis servitium et hommagium, pro hujusmodi concessione debent, essent reddituri. Hoc autem donum ad usus et consuetudines Parisienses libere et sine calumpnia confirmamus. Si vero super hoc aliqua justicia suboriretur, in curia nostra Parisiensi ante presentiam nostram sectandam dignum duximus. Cum his siquidem concedimus eis decimam quam habebamus in terragio de la Ritoire, sicut illam tenuimus dum domumde la Ritoire monachi de Nealpha veteri in sua manu tenebant. Ut hoc autem ratum perseveret et inconcussum, sigillo nostro fecimus communiri. Hoc autem actum fuit