École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Notre-Dame de la Roche » Pièces Justificatives » Philippus II, ballivis suis.

Philippus II, ballivis suis.

  • B Extrait d'une lettre de vidimus donnée par Louis IX en avril 1256. Cartulaire de Normandie, fol. 14r°.
  • a Ordonnances, tome V, p. 317.
  • b L. Delisle, Cartulaire normand, n°556.
  • c Cartulaire de l'abbaye de Notre-Dame de la Roche, éd. Auguste Moutié, Paris, 1862.
D'après c.

Philippus, Dei gratia Francorum rex, dilecto et fideli suo Miloni de Lyniis(sic, pro Liviis) et Petro de Tylleto et Renardo de Villa Terrici, salutem. Mandamus vobis et precipimus quatinus abbati et canonicis Deo servientibus apud Lucernam cartam suam quam Richardus, quondam rex Anglorum, eis indulsit, super quitatione pedagiorum et aliarum consuetudinum firmiter teneatis, et per ballivias vestras observari faciatis secundum tenorem ejusdem carte, et secundum quod usi sunt tempore dicti Ricardi quondam regis Anglorum, de eadem carta, non obstante quod non est sigillata in modum carte perpetue. Actum Parisius.