École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Notre-Dame de la Roche » Chartularium Abbatiæ Beatæ Mariæ de Roscha » De quinque solidis Carnotensibus apud Cerevillam.

De quinque solidis Carnotensibus apud Cerevillam.

  • B Bib. nat. de Fr., ms. lat. 10996, cartulaire.
  • a Cartulaire de l'abbaye de Notre-Dame de la Roche, éd. Auguste Moutié, Paris, 1862.
D'après a.

Omnibus presentibus pariter et futuris, ego Ebrardus de Levesvilla, miles, notum facio quod nobilis mulier Ysabella, mea soror, in mea presencia constituta, ecclesie Beate Marie de Roscha, pro anima sua et maritorum suorum Herberti videlicet et Galerani et ipsius Ysabelle anniversariis per tres dies celebrandis, in perpetuam elemosinam concessit et donavit quinque solidos annui census Carnotenses apud Cerevillam1, in sua censiva quam de me tenet, ab eadem Ysabella quandiu vixerit, et post ejus decessum ab ipsius heredibus et successoribus annis singulis in perpetuum predicte ecclesie persolvendos. Hanc igitur elemosinam et donationem ad prefate ecclesie preces et instanciam approbavi, laudavi et benigne concessi, et, ad ejus confirmationem, presentes litteras sigilli mei munimine roboravi. Actum .


1 On a vu, dans les notes de la charte précédente, que la famille de Levéville possédait des censives à Séresville.