École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Notre-Dame de la Roche » Chartularium Abbatiæ Beatæ Mariæ de Roscha » De tribus arpentis vinearum et una hostisia apud Champlant.

De tribus arpentis vinearum et una hostisia apud Champlant.

  • B Bib. nat. de Fr., ms. lat. 10996, cartulaire.
  • a Cartulaire de l'abbaye de Notre-Dame de la Roche, éd. Auguste Moutié, Paris, 1862.
D'après a.

Ego Symon de Chateron1, miles, notum facio omnibus presentem cartam inspecturis quod vendidi ecclesie beate Marie de Roscha tria arpenta vinee que habebam apud Champlant, in feodo domini Mathei de Malliaco2 ; vendidi eciam unam hostisiam predicte ecclesie in eadem villa, que fuit Hugonis Guinemer, que debebat michi decem solidos annui redditus persolvendos : quod si forte dicta hostisia divisa fuerit, illi qui eam tenuerint dicte ecclesie prefatum redditum decem solidorum, unusquisque pro parte, sua (sic) [persolvet]. Omnia supradicta et quicquid juris in eis habebam, vel habere poteram aliquo modo, vendidi predicte ecclesie de Roscha pro sexaginta libris Parisiensibus quas ad plenum ab eadem ecclesia recepi in pecunia numerata. Hanc autem venditionem domina Ysabellis, mater mea, et Aalis, uxor mea, voluerunt et concesserunt, et fide data corporali in presencia presbiteri sui, firmiter promiserunt quod nunquam per se, vel per alios, nomine dotalicii vel alia occasione, in dicta venditione aliquid reclamarent. Quod ut autem permaneat ratum et firmum, presentem cartam sigilli mei munimine roboravi. Actum .


1 Une charte d'un prieur de Longpont, de l'an 1232, nomme un Simon de Chateron comme ayant possédé une terre aux environs d'Orsay. (Cartul. des Vaux de Cernay, t. I, p. 308.) Le même Cartulaire nomme, avec divers prénoms, divers personnages du nom de Chateron, mais appartiennent-ils à la même famille et à la même localité ? Avant 1211, un Hugues de Chateron, chevalier, avait vendu à Pierre, évêque de Paris, deux menues dîmes qu'il possédait à Saint-Cloud. (Cartul. de Notre-Dame de Paris, t. I, p. 140.)
2 Mathieu, frère de Bouchard, seigneur de Marly. Voyez nº XII, note ; et nº LXXIV.