École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Notre-Dame de la Roche » Pièces Justificatives » Alexander de Leviis de venditione decimarum deRuctoria.

Alexander de Leviis de venditione decimarum deRuctoria.

  • B Bibl. nat. de France, cartulaire de Saint-Magloire, ms. 5413, p. 308.
  • a Cartulaire de l'abbaye de Notre-Dame de la Roche, éd. Auguste Moutié, Paris, 1862.
D'après a.

Ego Alexander de Leviis, miles, notum facio universis presentem paginam inspecturis quod ego, de assensu et mera voluntate Ysabellis, uxore mee, omnes decimas minutas et grossas, tam veteres quam novas, quas percipiebam et percipere poteram apud Ructoriam, et etiam omnes decimas essartorum, tam factorum quam faciendorum, de quibus debebam servitium et hommagium religiosis viris abbati et conventui Sancti Maglorii Parisiensis, vendidi eisdem absque aliqua retensione in perpetuum, pro quadraginta libris Parisiensibus. Predicta vero Ysabellis, uxor mea, dotalicium quod habebat, aut habere poterat in istis, spontanea resignavit in manu magistri Roberti, decani Pissiacensis, et fidem prestitit corporaliter quod nomine dotalicii, aut alio modo, nichil de cetero reclamabit. Insuper, fidem meam prestiti corporaliter in manu prefati decani Pissiacensis, quod si prefati abbas et conventus ad majorem securitatem voluerint habere litteras reverendi patris G. Carnotensis episcopi, aut litteras domini archidiaconi Pissiacensis, hoc ego sine difficultate in confectione litterarum ipsarum consentiam et coram ipsis ire tenear pro concessione dictarum litterarum. Actum .


1 Nous devons la copie de cette pièce et de la précédente àl'obligeance de M. A. de Dion, notre confrère à la société archéologique de Rambouillet. Il existe aux archives de l'Empire, G, 1144, nº 8, un vidimus de la seconde, fait en 1311 par untabellion de la ville de Montfort ; la copie nous en a été donnée par M. Huillard-Bréholles, mais nous n'y avons remarqué que des variantes peuimportantes.