École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Notre-Dame de la Roche » Chartularium Abbatiæ Beatæ Mariæ de Roscha » De iiiior arpentis pratorum apud Capellam juxta Caprosiam.

De iiiior arpentis pratorum apud Capellam juxta Caprosiam.

  • B Bib. nat. de Fr., ms. lat. 10996, cartulaire.
  • a Cartulaire de l'abbaye de Notre-Dame de la Roche, éd. Auguste Moutié, Paris, 1862.
D'après a.

Universis presentes litteras inspecturis, G.1, permissione divina ecclesie Parisiensis minister indignus, eternam in Domino salutem. Notum facimus quod in nostra presencia constitutus, Guido Chevrel2, miles, et Beatrix, ejus uxor, recognoverunt se vendidisse abbatie de Roscha, pro sexaginta libris Parisiensibus suis quitis, quatuor arpenta prati, siti ad Capellam juxta Caprosiam in censiva capellanie antedicte, ad quindecim denarios censuales, ut dicebant ; et promiserunt, fide in manu nostra prestita corporali, quod dictam venditionem abbati et conventui de Roscha garantizabunt contra omnes ad usus et consuetudines Francie, et quod de cetero contra dictam venditionem per se sive per alium non venient. Memorata quoque Beatrix quitavit expresse coram nobis quicquid in dictis pratis habebat, vel habere poterat, jure hereditario, sive ratione dotalicii seu quocunque alio modo, spontanea, sub prestite fidei religione. Preterea, Adam, capellanus dicte Capellanie3 juxta Caprosiam, de cujus capitali censu dicta prata movebant, de assensu et voluntate nostra voluit et concessit quod abbatia de Roscha dicta prata de cetero possideat in manu mortua, sine coactione distrahendi, salvis tamen sibi et successoribus suis in dicta capella quindecim denariis censualibus supradictis. Item, dictus Guido Chevrel tenetur, et promisit sub fide prestita se assignaturum et liberaturum in manu mortua dicte Ade vel ejus successoribus, si interim ipsum mori contigerit, unum sextarium bladi mosturangii, ad valorem siliginis ad minus, in molendino suo de Capella, sive in molendino suo de Bequencort4 ; alioquin teneretur solvere dicto capellano decem libras Parisienses idem Guido, videlicet, nisi venturum procuraret et faceret tantum erga dominos feodi quod dictus sextarius bladi in manu mortua possideretur. Nos vero, pensata in hoc utilitate capellanie antedicte, predictam venditionem in manu mortua, ut dictum est, factam volumus et eam potestate ordinaria, quantum in nobis est, confirmamus. Quod ut ratum permaneat, presentes litteras sigillo nostro fecimus roborari. Actum .


1 Guillaume III.
2 Ce personnage est nommé dans un compromis passé entre Gui de Lévis, Jean de Nanteuil et l'abbé de Saint-Denis en 1245. — Pièces justificatives nos 16 et 17. — Hubert et Pierre Chevrel figurent au nombre des témoins dans une charte donnée par Pierre de Maule en 1209. (Recueil des chartes du prieuré des Moulineaux, p. 9.) Enfin Jean Chevrel et Marguerite, sa femme, de Herbouvilliers, vendirent à l'abbaye des Vaux de Cernay quelques biens situés dans le fief de Philippe de Geninais, dans la commune de Bièvre, canton de Palaiseau. (Cartul. des Vaux de Cernay, t. II, p. 72.) Ce nom appartient donc à l'histoire du département de Seine-et-Oise.
3 La Chapelle-Milon. Voyez le nº précédent. L'abbé Lebœuf ne cite aucun chapelain.
4 L'ancien manoir de Becquencourt est enclos aujourd'hui dans le parc de Dampierre ; Gui Chevrel paraît en avoir été le seigneur.