École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Notre-Dame de la Roche » Pièces Justificatives » Compromissio in Guidonem Chevrel super tensamentopredicto.

Compromissio in Guidonem Chevrel super tensamentopredicto.

  • A Arch. nat., LL 1157.
  • B Cartulaire de Saint-Denis, p. 571.
  • a Cartulaire de l'abbaye de Notre-Dame de la Roche, éd. Auguste Moutié, Paris, 1862.
D'après a.

Ego Guido de Levies, miles, universis notum facio quod cum contentio suborta fuisset inter me, ex una parte ; et religiosos viros Guillelmum.... etc. 1

Predicti vero arbitri, facta super premissis inquisitione legitima habitoque bonorum virorum consilio, suum protulerunt arbitrium in hunc modum : quod nos, Johannes de Nantolio et Guido de Levies, milites, possumus assignare et capere tantummodo in domibus hominum Beati Dyonisii, qui debent nobis reddere tensamentum, et in arpentis in quibus site sunt domus dictorum hominum, usque ad unum arpentum ad plus, ipsis domibus magis contiguum et nonalibi, si forte contingat aliquem dictorum hominum predictum nobis non solvere tensamentum. Ego vero de predicto arbitrio, sic prolato, firmiter observando presentes litteras concessi predictis abbati et conventui Beati Dyonisii, sigilli mei munimine roboratas. Actum . ».


1 (ut in præcedenti charta usque ad hæc verba : Ego vero, etc.).