École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Notre-Dame de la Roche » Chartularium Abbatiæ Beatæ Mariæ de Roscha » Confirmatio decime de Vicinis le Cuit.

Confirmatio decime de Vicinis le Cuit.

  • B Bib. nat. de Fr., ms. lat. 10996, cartulaire.
  • a Cartulaire de l'abbaye de Notre-Dame de la Roche, éd. Auguste Moutié, Paris, 1862.
D'après a.

Omnibus presentes litteras inspecturis, Officialis curie Parisiensis, salutem in Domino. Notum facimus quod Philippus de Limous1, miles, et Johanna, uxor ejus, in nostra presencia constituti, asseruerunt quod ipsi habebant quamdam decimam apud Voisins le Cuit2 et circiter eandem villam, que movebat de hereditate ipsius Philippi et movebat de feodo mareschalli de Levies et Albigensis3. Hanc autem decimam totalem et quicquid juris habebant in eadem, vel habere poterant, tam ex ipsa decima quam ratione ipsius decime, exceptis quinque minis bladi quas presbiteri de Sarcleio et de Palaciolo ibidem percipiunt annuatim, recognoverunt se vendidisse ecclesie Beate Marie de Roscha pro quaterviginti libris et centum solidis Parisiensibus ; de qua pecunia recognoverunt sibi fuisse integraliter a dicta ecclesia plenarie satisfactum in pecunia numerata : promittentes fide mea (sic) quod contra dictam venditionem cum (sic) nichil juris in dicta decima vel juris quod eis poterat competere ex ea retinuerint per se vel per alium non venient in futurum, et quod dictam decimam necnon et omnia predicta eidem ecclesie ad usus et consuetudines Francie garantizabunt in perpetuum contra omnes. Preterea, dicta Johanna quitavit quicquid juris habebat, vel habere poterat ratione dotalicii seu quocumque alio modo, spontanea, non coacta. Hanc vero venditionem vir venerabilis H., ecclesie Parisiensis archidiaconus, de cujus refeodo dicta decima movere dicitur, sicuti ipse asseruit, predictam venditionem voluit, laudavit pariter et concessit. Ad hec Petrus de Limous et Philippus, fratres predicti Philippi, milites, eamdem venditionem voluerunt et concesserunt coram nobis ; promittentes fide data quod in dicta decima nichil in posterum reclamabunt. Supradicti autem Philippus et Johanna, uxor ejus, sub prestite fidei religione, promiserunt se reddere quadraginta libras Parisienses nomine pene, si contingeret quod dicta venditio eviceretur vel retraheretur in toto vel in parte, necnon et si deficerint in recta garantisia ferenda post quam essent a dicta ecclesia super hoc requisiti. Et de predictis quadraginta libris reddendis nomine jamdicte pene promissis, Petrus et Philippus, fratres memorati Philippi plegios se constituerunt coram nobis, uterque in solidum et per fidem. Hec autem venditio facta est salvo jure ecclesie parrochialis quantum ad novalia que sunt aut fient in eodem territorio. .


1 Un grand nombre de personnages de la famille des seigneurs de Limours figurent dans les chartes des Vaux de Cernay (voyez l'index du Cartulaire aux mots Limos et Limous), parmi lesquels nous ne trouvons aucun de ceux nommés dans cette charte qui sont également restés inconnus à l'abbé Lebœuf.
2 L'abbé Lebœuf donne, t. VIII, p. 495, une liste fort détaillée des seigneurs de Voisins-le-Cuit, mais il ne paraît pas remonter à une si grande ancienneté. Nous croyons devoir attribuer à Voisins-le-Cuit un defunctus Reginaldus de Vicinis, possesseur d'une terre qui fut celle de Symonis de Chateron, nommé dans une charte de 1232 du Cartul. des Vaux de Cernay, t. 1, p. 308.
3 Guiburge, veuve de Gui de Lévis Ier.