École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Saint-Martin de Pontoise » Recueil des chartes » Donation par Hugues de Gisors de deux églises à l'abbaye de Marmoutiers

Donation par Hugues de Gisors de deux églises à l'abbaye de Marmoutiers

  • B Bibl. mun. de Pontoise, ms. 16-18, 20 et 22: D. Estiennot, Historia monaterii Sancti Martini super Viosnam, l. II, fol. 196. (ex ipsa authentica)
  • a Cartulaire de l'abbaye de Saint-Martin de Pontoise, J. Depoin (éd.). Pontoise: 1895.
D'après a.

Ego Hugo16 sæculari militiæ mancipatus, divino animatus instinctu, ipsi Largitori bonorum omnium aliquid ex ipsis quæ ab eo temporaliter accepi, per manus pauperum afferre decrevi ; quod ut probabilius fieri possit, illud egregium pauperum genus elegi ad hoc faciendum.

Sciant quoque omnes presentes et futuri cum voluntate et assensu meæ conjugis Mathildis necnon filiorum meorum Theobaldi, Drogonis, Hugonis atque Lamberti, donasse me fratribus his qui in Turonensi cœnobio quod majus monasterium dicitur, quendam locum jure hereditario contingentem mihi, in honorem S. Audoeni constructum, cum omnibus sibi subjectis rebus quas contuli, vel quas deinceps per me vel per alios in jus ipsius loci divina pietas transferre voluerit, quatenus eorum orationibus adjutui mereamur divino consortio adjungi. Qui locus habetur ab oriente Franciam, ab occidente Normanniam, inter utramque patriam fluentem atque alteram ab alterâ dividentem. Concedo decimam molendinorum duorum super fluvium Eptam et quendam furnum situm juxta monasterium... Do etiam potestatem monachis utendi bosco S. Mariæ, sine ulla conditione, id est ad mansiones faciendas et ad calefaciendum et ad omnia necessaria quæ usus hujus vitæ exigit...


16 Voir Appendice V, sur la famille de Gisors.