École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Saint-Martin de Pontoise » Recueil des chartes » Thibaut II de Gisors donne à St Martin une rue hors des murs de Pontoise, dite le Neuf-Bourg.

Thibaut II de Gisors donne à St Martin une rue hors des murs de Pontoise, dite le Neuf-Bourg.

  • A Original sans sceau. Arch. dép. Val d'Oise, 9H, cart. I.
  • B Bibl. mun. de Pontoise, ms. 16-18, 20 et 22: D. Estiennot, Historia monaterii Sancti Martini super Viosnam, l. III, vii, 3.
  • a Cartulaire de l'abbaye de Saint-Martin de Pontoise, J. Depoin (éd.). Pontoise: 1895.
D'après a.

In nomine... Ego Teobaldus de Gisortio do et concede... ecclesie B. M. Pontisariensis quendam vicum meum extra portam Pontisare qui dicitur Novum Burgum. Hoc autem burgum xxx annis aut amplius ante donationem libere possideram et omnem justiciam, videlicet bannum, sanguinem, viariam in eo habebam. De eo ut justè eleemosinam facerem, terram et vineam quæ in vico erat a quodam homine qui de me eam tenebat, postquam ad terram veni, emi legitime et hospites in ea ad inhabitandum collocavi. Hanc igitur elemosinam sicut libere possideo, sic ecclesie B. M. cum omni justitia quam supradixi libere possidendam concedo. Quod ut ratum sit, donum hujus eleemosine super altare prefate ecclesie posui et per baculum Gaufredum abbatem investivi, astante conventu a quo devotis precibus obtinui ut mihi annuale facerent, dum vivo unum et post mortem alterum. Huic concessionis mee dono et investiture plures affuerunt et testes existunt. Ex parte mea Remigius monachus Beccensis, Herveus miles de Brienszon121, Robertus filius Guillelmi Cambellani, Guiardus Aculeus, Johannes de Cambliaco256. Ex parte monachorum, Herbertus presbyter, Johannes d'Espieis, Hugo nepos abbatis, Joannes famulus abbatis, Aubertus Anglicus. Dono et confirmo eis quoddam molendinum tanerez, quod est in vico de Molins ex meo dominio et garanthisa. Et ut hec omnia firma permaneant, hanc cartam fieri precipio, et sigillo meo communio et testibus quorum nomina sunt hæc : Bernerius presbyter de Cergi26, Evrardus presbiter de Sto Andrea, Guillelmus Cambellanus, Robertus filius ejus, Herveus de Brienszon, Godefridus de Sto Andrea203, Johannes de Cambliaco, Hugo Wadeaux.


121 Bréançon, canton de Marines.
256 Chambly, cant. de Neuilly-en-Thelle.
26 Cergy, cant. de Pontoise.
203 Saint-André-la-Marche, arr. des Andelys (Eure).