École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Saint-Martin de Pontoise » Recueil des chartes » Huboud de Juziers se donne à l'Abbaye.

Huboud de Juziers se donne à l'Abbaye.

  • B Bibl. mun. de Pontoise, ms. 16-18, 20 et 22: D. Estiennot, Historia monaterii Sancti Martini super Viosnam, l. III, ii, 2 (source non indiquée).
  • a Cartulaire de l'abbaye de Saint-Martin de Pontoise, J. Depoin (éd.). Pontoise: 1895.
D'après a.

Huboudus clericus filii Rogerii de Gisetio246 obtulit et dedit semetipsum Deo in monasterio S. Martini Pontisariensis ad suscipiendum ordinem monachicum quando vellet. Dedit etiam eidem monasterio decimam sui juris quam habebat apud Banterlu52 audientibus et videntibus his : Yvone decano, Warino clerico, Radulpho de Clariaco, Girardo, Boldardo, Frogerio, Fulcone Rufo, Ebbronio genero Wirrici, Rogerio famulo et Buffoudo famulo, Theoldo famulo et Wermundo famulo, Guidone asinario et Girardo asinario, Alberto coquo et Wilhelmo coquulo, Gauterio Asino.

Isdem Huboudus pepigit per fidem suam sorores suas adducere ad monasterium et hanc eleemosinam concedere eas facere. Quod et fecit. Quando autem adductæ sunt ad monasterium sorores ejusdem, concesserunt donum sicut supradictum est et posuerunt super altare, videlicet Stephanus de Giserio, maritus primogenitæ sororis, ibique recapitulata fuit omnis hæc pactio et eleemosina sicut facta est et superius scripta, coram his testibus : Rogerio famulo et Bulfoudo famulo, Fulcone Rufo, Frogerio, Henrico puero, Wermundo pistore et Teulfo pistore, Alberto coquo, Radulpho filio Ebroini181.

Huic etiam concessioni interfuerunt præsentes Yvo decanus, Radulphus de Clareio, Hilduinus de Clareio51.

Postquam autem hæc, ut superius scriptum est, facta sunt et concessa, quæsierunt monachi à Milone de Conflantio50 concessionem hujus decimæ, quoniam Huboudus clericus ipsam decimam ab ipso in fefum tenebat ; quod aliquamdiù idem Milo facere distulit. Tandem accepto ab amicis consilio, denominato die venit ad monasterium S. M. P. cum uxore sua et filio nomine Odone ; et concesserunt tam ipse Milo quam uxor ejus et filius decimam quam Huboudus clericus apud Banterlu ab ipso Milone in fefo tenuerat, S. M. P. et abbatis et monachis perpetuo ab eis jure possidendam. Inde testes Radulphus de Clereio, Thevinus miles, Hugo Boverius, Drogo de Roncherollis176, Fulcherius filius Otholdi, Bernardus faber, Hubertus cultellarius, Bencelinus nepos Giberti domini, Rogerius de Cergiaco, Anfredus, Stephanus Luvellus, Radulphus filius Ebroini, Wermondus pistor, etc.

Post mortem Milonis de Conflantio cujus supra memoriam fecimus, saisivit Johannes de Maigniaco247 illam partem decimæ quam habebant monachi... unde requisivit eundem Johannem domnus abbas Theobaldus et habuit colloquium cum eo in loco quodam juxta Maigniacum. Huic colloquio interfuerunt ex parte abbatis ipsi : Radulphus de Clariaco, Hugo de Banterlu52, Theodulphus et Rogerius famuli abbatis ; ex parte Johannis Petrus de Burricio, caserius. In hoc colloquio spopondit abbati Theobaldo isdem Johannes se concedere decimam quam saisiverat etc...


246 Juziers, cant. de Limay, arr. de Mantes.

Huboud, sans doute le grand-père de celui-ci, était maire de Juziers. Il est nommé dans une charte du comte Gautier III, vers 1052, relative à la donation de l'église de Guiry par Hugues Broute-Saule (Lévrier, pr. 132) avec Robert fils d'Arnoul, cité dans les chartes précédentes (nosXV et XVIII).

181 Robert de Cergy était fils de Guerry, chevalier de Cergy en 1069 (suprà, nº VI) et beau-frère d'Evroin le Maçon.
51 Cléry, canton de Marines.
50 Conflans Ste Honorine, cant. de Poissy. Voir Appendice VIII, sur la maison de Conflans.
176 Ronquerolles, cant. de l'Isle-Adam. Haymon ou Haymard était curé du lieu (infrà, nº XLVII).
247 Magny-en-Vexin, arr. de Mantes. Jean de Magny avait dû épouser une fille de Miles de Conflans, car celui-ci laissait d'autres héritiers directs.