École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Saint-Martin de Pontoise » Recueil des chartes » Thibaut II de Gisors abandonne à St Martin deux moulins tannerets à Pontoise pour accomplir un legs de sa mère.

Thibaut II de Gisors abandonne à St Martin deux moulins tannerets à Pontoise pour accomplir un legs de sa mère.

  • B Bibl. mun. de Pontoise, ms. 16-18, 20 et 22: D. Estiennot, Historia monaterii Sancti Martini super Viosnam, l. III, iv, 3 (ex cart., cap. 61).
  • a Cartulaire de l'abbaye de Saint-Martin de Pontoise, J. Depoin (éd.). Pontoise: 1895.
D'après a.

Quoniam quidem in omni rerum substantiâ nihil homine mutabilius, ne apud futuros ea quæ antiqui statuerunt oblivione delerentur, ideo tam p. q. f. not. fieri volumus quoniam Theobaldus de Gisortio filius Pagani de Nigelfo267, dedit Deo et ecclesiæ Sti Martini Pontisariensis et monachis ibid Deo servientibus duo molendina tannetacia apud castrum Pontisarense, quæ multo ante, mater ejus eidem ecclesiæ dederat, sed tunc isdem Theobaldus concedere noluit ; postea vero gratiâ Dei cumpunctus quod injuste tenuerat benevolè reddidit..... Donum istud factum fuit in capitulo die quâdam dominicâ in ramis Palmarum, audiente et concedente uxore ejus Agnete, hoc ipsum concedentibus nepotibus suis Herveo atque Fulchardo, sororeque ipsius Theobaldi Richildi. Huic dono interfuerunt testes plurimi, scilicet Hugo Babolanus, Guillelmus de Argenteolis282, Herveus, cellerarius monachorum.

Ipsâ etiam die post processionem quæ in memoriam Dni nri J. C. advenientis in Jerusalem ad Crucem usque extenditur*, congregato iterum in ecclesiâ S. M. innumerabili populo qui pene totius ejusdem ecclesiæ parietes impleverat, finitoque sermone qui pro ædificatione populi factus fuerat, hujus rei facta est mentio. Omnes autem hoc audientes, magno lætificati gaudio Omnipotentem glorificantes, Theobaldum uxoremque ejus Agnetem magnis vocibus benedixerunt qui tantum beneficium ecclesiæ nostræ impenderat, sicque factum est ut tot fierent hujus rei testes quot etiam auditores. Quicumque igitur præfata molendina ecclesiæ S. M. vi aut ingenio abstulerit, sive qui rentam eorum quæ ad cænam monachorum instituta est, alio loco converterit, absque consensu totius capituli, ex authoritate Dei Patris et Filii et Spiritûs Sancti et Sanctorum Canonum et ex authoritate Dni Theobaldi Abbatis conventus S. M. se esse excommunicatum noverit.


267 Paganus ille de Gisortio, urbem suam de Gisors, Henrico Anglorum regi, Ludovico Crasso Francorum regi hoste infensissimo, cum pretio vendidisset, seu potiùs eam Henricus usurpasset, annuente tamen Pagano, bellum crudele Reges inter, et comites de Meulant, aliosque procreavit. De eo vide Suggerium in vita Ludov. VI et Mezeray, in Ludov. Crasso (D. E.) — Cette donation est postérieure à 1110, date de l'accord conclu à la suite de cette guerre entre Henri Ier et Louis VI, et antérieure à 1124, époque où Payen ayant voulu livrer le château de Gisors aux Français, fut dépouillé par Henri Ier de son titre de châtelain, dont ce monarque investit Hugues, fils de Payen, resté à son service (Ord. Vit. 1. xii).
282 Moncelles, partie du territoire de Taverny où se trouve l'église Notre-Dame.
* Processio de quâ fit mentio in cartha, jam a temporibus Si Galterii fieri solita, nostris fit quoque temporibus. Pergit ad Cnacem extra septa monasterii. Habetur quoque concio (D. E.)