École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Saint-Martin de Pontoise » Recueil des chartes » Autre libéralité de Gautier de Valmondois

Autre libéralité de Gautier de Valmondois

  • B Copie collationnée du XVe siècle. Cart. 39.
  • a Cartulaire de l'abbaye de Saint-Martin de Pontoise, J. Depoin (éd.). Pontoise: 1895.
D'après a.

Domnus Gauterius de Vaulmondois330 volente et concedente uxore sua Bazilla et filio suo Philippo, dedit Deo et ecclesie Sti Martini cœnobii Pontesiensis... unum hospitem apud Vaulmondois, Herbertum de Buiech qui manet justa domum monachorum. Hunc hospitem cum omnibus redditibus et consuetudinibus quas ipse debet de domo sua et de semi arpento suo in quo domus sua est, dedit domnus Gauterius liberum et quittum, nulla sibi nec heredi suo retenta in eo consuetudine vel justicia. Habuit que de karitate ecclesie ipse quidem tringinta solidos ; uxor vero ejus domna Bazilla habuit eodem anno pro concessione hujus elemosine eam partem decime lini et camne quam monachi S. M. habent apud Valmondoiz et quinque solidos. Hec omnia concesserunt et voluerunt Philippus et Adam filii eorum et filie Ada et Maria apud Valmondoiz in domo Domni Gauterii. Donum elemosine supradicte posuerunt super altare Ste Marie in capella apud Stum Martinum dominus Gauterius et uxor ejus Bazilla et filius ejus Philippus, audientibus et videntibus his... Ex parte Gauterii et Johannis fratris ejus : Auveredus et Hugo armiger domni Gauterii, Johannes Brito de Sezor146, Gislebertus Anglicus serviens dicti Johannis fratris domni Gauterii, Adam presbiter de Vaulmondeis. Ex parte monachorum : Dominus Theobaldus de Gisortio, Petrus de sacrista, Asselinus de Cela, Guiardus de Jhouy, Gauterius de Auvers. Hec acta sunt apud Vaulmondois in domo ipsius domni Gauterii.


330 Valmondois, cant. de l'Isle-Adam.
146 Septem Sortes veut dire « les sept lots ». Une commune du canton de la Ferté-sous-Jouarre a conservé le nom de Sept-Sorts. On trouve un Septem Sortes dans le polyptyque d'Irminon (§xxiv de Bisconcellâ) ; il était situé sur la Vaucouleurs et a disparu depuis. Le Septem Sortes de la charte qui précède pourrait bien être Stors, sur l'Oise, entre Mériel et l'Isle-Adam.