École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Saint-Martin de Pontoise » Recueil des chartes » L'abbé Lécelin afferme l'église de Chars.

L'abbé Lécelin afferme l'église de Chars.

  • B Arch. nat., LL 1157, fol. 667.
  • a Cartulaire de l'abbaye de Saint-Martin de Pontoise, J. Depoin (éd.). Pontoise: 1895.
D'après a.

Rotrodus... Tecelinus(sic) abbas Sti Martini de Pontesia assensu conventus sui concessit Guillelmo de Monceio presbitero nostro, ecclesiam de Charz omni vita sua, ad firmam, pro xx. libris par. monete, singulis annis reddendis monasterio, x. , et x. , et ipsum ad curam parochialem ejusdem ecclesie nobis presentavit. Nos autem eandem firmam ratam esse volentes, salvo jure monasterii et salvo predicto redditu ad indumenta monachorum, presentatione abbatis eandem ecclesiam canonice donavimus prefato Guillelmo et ipsum investivimus cura animarum. Si vero archiepiscopus vel archidiaconus ab ecclesiis Vulcassini auxilium petierint, monachi super eo satisfacient. Si autem prefata ecclesia, causa Guillelmi vel alicujus ad eum pertinentis, cessaverit, propter hoc nihil de firma minuetur ei. Si vero alia de causa cessaverit, infra octo dies dampnum inde sibi proveniens in firma computabitur juxta temporis rationem. Ut hoc firme stabiliter observetur, presenti scripto et sigilli nostri munimine confirmavimus.