École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Saint-Martin de Pontoise » Recueil des chartes » Jehan de Gisors convertit en une rente de 50 sous parisis sur le four de Gisors, la rente d'un marc d'argent en Angleterre léguée par sa mère à St Martin.

Jehan de Gisors convertit en une rente de 50 sous parisis sur le four de Gisors, la rente d'un marc d'argent en Angleterre léguée par sa mère à St Martin.

  • A Original sans sceau. Arch. dép. Val d'Oise, 9H, cart. 23.
  • B Bibl. mun. de Pontoise, ms. 16-18, 20 et 22: D. Estiennot, Historia monaterii Sancti Martini super Viosnam, l. III, vi, 9.
  • a Cartulaire de l'abbaye de Saint-Martin de Pontoise, J. Depoin (éd.). Pontoise: 1895.
D'après a.

Quoniam breves dies hominis sunt, et idem, sicut scriptum est, nunquam in eodem statu permanet, idcircò dum tempus habemus, juxta Pauli consilium Apostoli, operari bonum pro posse nostro debemus ad omnes, maximè autem ad eos qui dum sæcularibus implicari refugiunt negociis, studiis intenti religiosis apud misericordem Dominum pro nostris excessibus diu noctuque liberius intercedunt.

Quocirca ego Johannes de Gisortio, consilii non immemor apostolici, abbatis et monachorum qui in monasterio Sti Martini Pontisariensis assidue Deo serviunt, orationibus me ipsum et meos omnes consanguineos et amicos attentius commendare volens, idem monasterium et fratres ibidem Deo servientes de bonis meis honorare et de redditibus ampliare decrevi. Universis itaque fidelibus notum esse volo venerabilem matrem meam dominam Mathildam de Gisortio, priusquam moreretur, prefato monasterio et monachis ejusdem loci dedisse pro sua et o. a. s. animabus unam marcam argenti singulis annis in redditu suo de Angliâ ad anniversarium suum. Verum quia longinqua est illa regio, nec facilis ad eam monachis patet accessus, unde et marcam suam terminis constitutis sibi non reddi sepius contingebat. Ideo ego Johannes communicato cum meis et ecclesie amicis consilio præfatam marcam ad commodum monachorum, alibi eis assignare, et de alio redditu meo disposui atque decrevi reddere, eandemque matris mee eleemosinam de meo proprio ampliare. Ob remedium itaque animarum Dni Hugonis de Gisortio patris mei, et venerabilis Dne Mathildis matris meæ, simulque pro mea et o. a. m. animabus atque pro meorum parentum et amicorum meorum salute, statuo, decerno atque dispono, quatenus abbas et monachi S. M. pro supra dicta marca et pro augmento quod eis facio singulis annis habeant et accipiant quinquaginta sol. Parisensis monete in redditu furni mei de Gisortio. De hac, sicut hic descripta est, eleemosina et de ipsius assignatione investivi ego Domnum Lecelinum tunc temporis supra dicti monasterii abbatem, præsente ejusdem loci Roberto priore, atque Roberto priore de Marcomonte, audientibus et videntibus his testibus quorum subtitulata sunt nomina :

Abbas de Marcasio Radulphi408, Yvo canonicus ejus, Dnus Engelramnus Aculeus, cognatus meus germanus, Domnus Galo de Calvomonte, sororius meus, Magister Gauterius de Drooucurth415, Dnus Robertus de Flavacurth414, Dnus Willelmus de Lonconvilla416, Robertus præpositus de Fresnis400, Odo Valez de Ereingny431. Ut autem monachi Pontisarienses suos l sol. in furno meo de Gisortio singulis annis statuto termino semper habeant et possideant, in omni pace et quiete, presentem cartham inde fieri meoque eam sigillo muniri et corroborari precepi, que in munimentum perpetue stabilitatis existens, ecclesie omnem in posterum occasionem controversie funditus amoveat. Actum publice .


408 Marcheroux, comm. de Beaumont-les-Nonains, cant. d'Auneuil (Oise).
415 Drocourt, cant. de Limay.
414 Flavacourt, cant. du Coudray-St-Germer (Oise).
416 Loconville, cant. de Chaumont-en-Vexin (Oise).
400 Fresnes-l'Eguillon, cant. de Chaumont-en-Vexin (Oise).
431 Eragny, cant. de Chaumont-en-Vexin (Oise).