École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Saint-Martin de Pontoise » Recueil des chartes » Accord entre Guillaume, abbé de St Denis et l'abbé Geoffroy, concernant l'église de Chars et divers biens fonciers.

Accord entre Guillaume, abbé de St Denis et l'abbé Geoffroy, concernant l'église de Chars et divers biens fonciers.

  • A Original. sans sceau. Arch. dép. Val d'Oise, 9H, cart. 7.
  • B Arch. nat., LL 1157: cartulaire blanc de Saint-Denis, fol. 646.
  • C Copie incomplète. Bibl. mun. de Pontoise, ms. 16-18, 20 et 22: D. Estiennot, Historia monaterii Sancti Martini super Viosnam, l. III, vii, 4.
  • a Cartulaire de l'abbaye de Saint-Martin de Pontoise, J. Depoin (éd.). Pontoise: 1895.
D'après a.

Guillermus Dei gratia ecclesie Bti Dionysii abbas et omnis conventus.... Compositionem inter monasterium nostrum et Sti Martini de Pontisara, formatam super ecclesiam de Charz et quibusdam monachorum Pontisare possessionibus ratam esse volentes, scripto mandare curavimus. Est autem hec forma compositionis quod abbas Gaufredus et conventus S. M. P. ecclesiam de Charz liberam et absolutam resignaverunt in manu archiepiscopi ; quam archiepiscopus monasterio nostro donavit in eadem libertatis et juris plenitudine qua monachi B. Martini eam tenuerant, in perpetuam elemosinam, salvo scilicet consueto jure archiepiscopi et archidiaconi. Ego vero et totus conventus noster concessimus abbati et monachis S. M. in plenitudine libertatis tenere quidquid juris et possessionis habebamus in terra quam in ambitu eorum curie continetur, et census quos reddere solebant monasterio nostro, numorum, vini, et annone et lignorum, quietos dimisimus in perpetuum ; retento bisancio* nobis reddendo in recognitione dominii nostri ; ut ita teneant monachi S. M. libere et quiete in omnibus, sicut hujusque tenuimus, salvo jure viature.

Si vero servientes nostri aliquam violenciam vel exactionem injustam monachis S. M. vel hominibus eorum fecerint, recurrent ad nos vel ad prepositum nostrum ut hujusmodi gravamina reprimantur. Monachi insuper S. M. singulis annis recipient duos modios hiemalis annone in grangia de Cergi. Insuper et addidimus campipartem viii. arpennorum qui sunt inter Busseium319 et Cormelias308 et trium arpennorum et dimidii qui sunt inter aquam de Hvvs14 et Cergi26 ; eo tenore ut anniversaria dies nostra apud eos annuatim fiat. Concessum est quod omnes possessiones quas monachi tenebant de territoriis B. Dionysii amodo teneant in pace in perpetuum, ut nulla inde fieri possit reclamatio, vexatio, vel innovatio querele. Ac de cetero idem monachi non recipient aliquas terras B. Dionysii absque licentia nostra et capituli nostri ; et si reciperint, infra annum vendent, nisi licentia nostra retinuerint. Actum est . Ex parte B. Dionysii : Signum Will[elm]i subprioris. S. Hugonis infirmarii. S. Roberti thesaurarii. S. Gaufredi elemosinarii. S. Girardi cantoris. S. Stephani de Broilo. Ex parte S. Martini : S. Gaufredi abbatis. S. Theobaldi. S. Galterii.


* De nombreuses traces de cette redevance d'un besant ou denier d'or existent dans les archives de l'Abbaye. Elle paraît n'avoir cessé d'être acquittée qu'après la guerre de Cent ans.
319 Boissy-1'Ailleric, canton de Pontoise, primitivement Boissy-l'Aiglerie (dénomination analogue à la Louvière, la Renardière, etc). Cette étymologie fournie par une pièce originale de 1202, aux archives de Saint-Denis (A. N. L 838), a échappé à l'abbé Loisel, auteur d'une Histoire de Boissy, éditée sous les auspices de la Société du Vexin.
308 Cormeilles-en-Vexin, cant. de Marines.
14 Us, cant. de Marines.
26 Cergy, cant. de Pontoise.