École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Saint-Martin de Pontoise » Recueil des chartes » Accord entre l'Abbaye et Thibaut le Clerc au sujet d'une vigne mouvant de Gasce de Thorotte.

Accord entre l'Abbaye et Thibaut le Clerc au sujet d'une vigne mouvant de Gasce de Thorotte.

  • B Bibl. mun. de Pontoise, ms. 16-18, 20 et 22: D. Estiennot, Historia monaterii Sancti Martini super Viosnam, l. III, vii, 2 (ex authentica).
  • a Cartulaire de l'abbaye de Saint-Martin de Pontoise, J. Depoin (éd.). Pontoise: 1895.
D'après a.

Gaufredus Dei permissione cœnobii Sti Martini Pontesiensis abbas et totus ejusdem loci conventus... Causa quæ tempore predecessoris nostri Lecelini abbatis vertebatur inter ecclesiam nostram et Theobaldum Clericum super novem arpennis terræ, quam ex mandato Dni Papæ Senonensis archiepiscopus Willelmus432 suscepit cognoscendam, et fine debito terminandam, hanc finem per amicabilem compositionem sortita est : Abbas Lecelinus assensu capituli vineam quandam in quâ torcular fuit, quæ etiam vocatur Hortus monachorum, eidem Theobaldo et hæredibus suis liberè et quietè possidendam dedit, ita tamen quod singulis annis quicumque vineam illam possideret, duos solidos census ecclesiæ nostræ persolvet. Idem vero Theobaldus eccl. nostram super omnibus querelis quas adversum eam habebat et præsertim de ipsis novem arpennis terræ quos reclamabat quietos coram Archº Senonensi clamavit et de his garantiam ubicumque posset portare firmiter compromisit. Sed postea prædictus Theobaldus rogavit nos quatenus quandam vineam quæ est subtus domum Roberti de Sor veia pro suprascriptâ vineâ ei commutaremus : cujus petitioni adquievimus sub tali conditione quod ipse Theobaldus vel hæres ejus vineam suprascriptam, scilicet quæ dicitur Hortus monachorum faciet de nobis ad medietatem ita quod exceptis vindemiis nichil ommino constamenti in ea ponemus, et reddet etiam nobis medietatem censûs, id est xii den.

Vinea scilicet quæ dicitur Hortus Monachorum debet Dno Baszoni de Torote433 dimidium modium vini, quod de communi, id est tam de nostro quam de suo, solvetur. Notandum vero quod illa vinea quam damus in commutatione, debet nobis vii den. et obolum censûs, reddendos  ; et si in ea aliquid pertinet ad nos de torculatione, ei concedimus.

Postea vero idem Theobaldus Clericus fratri suo Garnerio hæc omnia sicut suprascripta sunt, dedit, tam medietariam vineæ quæ dicitur Hortus Monachorum, quam et alteram vineam quam ei damus in commutatione, assensu nostro, amodo teneat de nobis eo pacto quo Theobaldus tenere debebat. Horum omnium testes ex parte nostra : Johannes miles, Richardus sororius ejus, ... de Capella, Auricus de Cella, Radulphus de Ruella, Raynoldus major de Joy185. Ex parte Theobaldi et Garnerii : Eurardus clericus de Mellento, ... frater Herechenfredi, Girardus filius Milonis, Hugo frater ejus, Adam filius Girardi, Abbericus filius Ermenry, Hilduinus frater Ligardis, Ra...... Godardi, Yvo filius Adam de Gency.


432 Guillaume de Champagne, archevêque de Sens en 1169, fut transféré à Reims dont il devint archevêque au commencement de 1176.
433 Thourotte, cant. de Ribécourt (Oise). Le nom du seigneur de Thourotte que D. Estiennot a lu Baszo doit être rétabli sous la forme Gaszo.
185 Jouy le Moutier, cant. de Pontoise.