École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Saint-Martin de Pontoise » Recueil des chartes » Philippe de France, chevecier de Saint Mellon de Pontoise, confirme les dons d'Eudes et Foulques de Lieux à St Martin.

Philippe de France, chevecier de Saint Mellon de Pontoise, confirme les dons d'Eudes et Foulques de Lieux à St Martin.

  • B Bibl. mun. de Pontoise, ms. 16-18, 20 et 22: D. Estiennot, Historia monaterii Sancti Martini super Viosnam, l. III, v, 7 (source non indiquée).
  • a Cartulaire de l'abbaye de Saint-Martin de Pontoise, J. Depoin (éd.). Pontoise: 1895.
D'après a.

Notum sit u. t. p. q. f. quod ego Philippus, illustrissimi Francorum Regis frater, et capicerius ecclesiæ Sti Melloni de Pontisarâ360 concedo et confirmo ecclesiæ Sti Martini et Sti Gauterii (sic) et abbati et monachis ejusdem loci molendinum de Martin et hortum, quantum ad capicerium pertinet, quod Odo de Lex et Fulco frater ejus dederunt præfatæ ecclesiæ et monachis in eleemosina. Insuper eleemosinam illam quam [fecit] Radulphus de Alvers et alias eleemosinas quas ibidem habent, concedo eis et confirmo, sicut in cartha matris meæ quam de concessione eorum habent, continetur. Et ut ista omnia quæ prænominatæ ecclesiæ et monachis concedo, ipsi in perpetuum possideant in pace, præsentem cartham sigilli mei authoritate muniri et corroborari præcipi. Actum publice apud Parisius in domo, astantibus et videntibus quorum nomina subtitulata sunt et signa : S. Guillelmi d'Essarth. S. Barbedor. S. Theobaldi de Corbolio. S. Osmundi de Pissiaco. S. Petri de Puteolis 361


360 Ante annum 1161 data fuit charta ; quo Petrus Lombardus episcopalem infulam et Philippus archidiaconatum Parisiensem suscepere. Olim Capicerius in ecclesia S. Melloniana Thesaurarius quoque dicebatur, uti ex diplomatibus Philippi Adeodati et Philippi Valesiani constat in quibus eum ab abbate alterum fuisse legitur. Capicerius modo San-Mellonianus tantum cum vicariis sedet in omnibus, canonicis inferior, munia ipsius hæc sunt : pulsare campanas, ornare altaria, reliquias et vasa argentea custodire, ornamenta conservare et præparare, sacramentum extremæ unctionis omnibus per urbem Pontesiam in agone positis conferre, diebus Rogationum missas decantare. Authoritate et censu curiali gaudet intra claustrum Sti Melloni, censu quidem modico, et a mensa canonicorum et capituli omnino distincto. Eligitur a decano et canonicis, et est ad vitam. In processionibus generalibus extra ecclesiam Sti Melloni missam solemnem celebrat. Hæc ex D. D. Botthé canonico San Melloniano, qui chartas ecclesiæ suæ perscrutatus est, didici (D. E.)
361 Ces signatures paraissent émaner de chanoines de Notre-Dame de Paris. Barbedor devint doyen du chapitre en 1165 et mourut entre 1181 et 1184 (Mortet, Maurice de Sully, ap. Mém. de la Soc. de l'Hist. de Paris, t. XVI). Thibaut de Corbeil était chanoine de Paris en 1175 (A. N. K 25, nº 74). Osmond, clerc de Notre-Dame en 1134 (A. N. K 22, nº 82) était promu sous-diacre en 1156, puis chanoine diacre dès 1159 (Mortel, ibid.). Pierre, archidiacre de Josas en 1156, fut remplacé par Philippe de France (A. N. LL 42, fol. 60). Guillaume d'Essarts est sans doute un chanoine diacre nommé simplement Guillaume en 1134.