École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Saint-Martin de Pontoise » Recueil des chartes » Accord entre Chelles et St Martin.

Accord entre Chelles et St Martin.

  • A Original sans sceau. Arch. dép. Val d'Oise, 9H, cart. 19.
  • B Bibl. mun. de Pontoise, ms. 16-18, 20 et 22: D. Estiennot, Historia monaterii Sancti Martini super Viosnam, l. III, vi, 10.
  • a Cartulaire de l'abbaye de Saint-Martin de Pontoise, J. Depoin (éd.). Pontoise: 1895.
D'après a.

In nomine... Ego Helvidis Dei gratia Abbatissa de Chelâ et totus ejusdem loci Sanctimonialium conventus, notum esse volumus omnibus hominibus nos communi assensu et voluntate capituli nostri adcensivisse abbati et monachis Sti Martini de Pontesia pastum quem nobis debebant singulis annis de terris quas de nobis et de nostra tenent ecclesia. Solvebant siquidem nobis olim octodecim solidos census de illis terris que pastum debent, et ipsi accreverunt nobis ad censum istum pro pastu tertium denarium, id est novem solidos, qui simul juncti cum predictis fiunt viginti septem. Debebant etiam nobis de aliis terris que non sunt de pastu, tres solidos census quos per plures anni festivitates nobis reddebant. Placuit vero nobis, et ipsi gratanter idipsum voluerunt, istos tres solidos cum aliis viginti septem mittere ad octabas. Solvunt itaque nobis singulis annis xxx sol. censûs tam de pastu quam de terris quas de nobis tenent. Statuimus etiam et hoc quatenus omnis census quem nobis amodo supra hos xxx s. debebunt, quando cumque terminus solutionis ejus sit, simul cum his xxx solidis ad jamdictas octabas nobis reddatur. Volumus insuper, et hoc ipsum servientibus nostris de Wilcasino precipimus, ut omnes homines qui de Abbate et de monachis tenent terras, de pastu respondeant eis et reddant, quantum ad unumquemque pertinebit, de augmento censu quem nobis faciunt pro pastu.

Actum publice apud Chelam368 in Capitulo Ste Bathildis , assistentibus ibidem : Amalfrido canonico Sti Georgii de Chela, Drogone canonico, Petro capellano abbatisse, Drogone Roole canonico, Petro preposito, Garino de Latigniaco, Godardo Rupiello, Milone Morpein, Gaufredo Roole, Petro Rupiello, Gilberto pistore, Guillelmo Agulant, Alberto filio Balduini prepositi, Guillelmo de Noysiaco.


368 L'abbaye de Chelles.