École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Saint-Martin de Pontoise » Recueil des chartes » Mathieu I de Montmorency confirme les legs de son père Bouchard IV à St Martin et à d'autres églises.

Mathieu I de Montmorency confirme les legs de son père Bouchard IV à St Martin et à d'autres églises.

  • A Arch. nat., LL 1351, fol. CXI.
  • a Cartulaire de l'abbaye de Saint-Martin de Pontoise, J. Depoin (éd.). Pontoise: 1895.
D'après a.

Matheus de Montemorenciaco omnibus hominibus suis atque fidelibus salutem. Noveritis quod Burchardus pater meus dedit ecclesie B. Martini de Campis, et ecclesie B. Martini de Pontesio, ecclesie S. Honorine de Confluentio et ecclesie Cluniaci decem libras in transverso suo de Francurtvilla344, in elemosina singulis annis. De his decem libris volo et concedo ut ecclesia S. Honorine juxta dispositionem patris mei xxx sol. singulis annis a firmario qui ipsum transversum ad firmam habebit, recipiat . Quod si dominus Montismorenciaci ipsum transversum in manu propriâ retinuerit, monachi predictarum ecclesiarum apud Francurtvillam conveniant, et ibi precepto Dni Montismorenciaci convocatis servientibus ad ipsum transversum colligendum constitutis, faciant idem servientes fiduciam predictis monachis quod dommus Montismorenciaci nec aliquis alius de redditu predicti transversi aliquid habebit, donec jam dictarum ecclesiarum monachis satisfactio sit ab ipsis servientibus, ità ut ecclesie B. Martini de Campis prior recipiat partem suam de predictis decem libris, deinde ecclesia S. Martini de Pontesio, postea ecclesia S. Honorine xxx solidos, reliquos ecclesia Cluniacensis. Si vero predicti servientes fiduciam predictam facere ipsis monachis renuerint, et dominus Montismorenciaci ad hoc eos cogere noluerit, aut alios ministros ponere qui fiduciam eis faciant et fideliter, sicut suprascriptum est, istam elemosinam reddant, adeant Parisiensem episcopum qui, auditâ querimoniâ eorum, in totâ terrâ domini Montismorenciaci ecclesiasticam justiciam exerceat. Eapropter volo ut ista charta testimonio et auctoritate sigilli Domni Theobaldi Parisiensis episcopi, cum testimonio subscriptorum testium confirmetur, etc. (sic).


344 Franconville, cant. de Montmorency.